Full text: Rouillé, Guillaume: PRIMA PARS PROMPTVARII ICONVM INSIGNIORVM A' SECVLO hominum, subiectis eorum vitis, per compendium ex probatissimis autoribus desumptis

26.

Figure
Type: drawing

    ARPHAXAD filius Sem, genitus est biennio post diluuium, videlicet anno ab orbe condito 1658. ante Christum na tum 2304. Hic cùm esset annorum 35. genuit Sale: vixítque Arphaxad postquam genuit Sale 303. vet. editio 403. annis: genuítque filios & filias, Ab hoc Arphaxad, vt supra dixi, originem habet Chaldaeorum gens, à quibus Chaldaea regio dicta, quae in Asiae maioris partibus sita est, Arabiae contermina, longè latéq; in planiciem porrecta, aquis deficiens, in qua olim Babylon magna condita est. Vide Gene. ca. 10. & 11. & Supplem. Chro. lib. 2. Porrò Arphaxad quos instituit, Arphaxadaeos nominauit, vt ait Iose. li. Antiq. 1. ca. 14. Caeterùm D. Augu. li. de Ciui. Dei 16. scribit Arphaxad genuisse Cainam, septuaginta interpretum opinionem secutus.
    SALE filius Arphaxad, cùm esset annorũ triginta, genuit Heber, ac postea vixit annos 403. quo temporis spacio filios cõplures ac filias genuit. Vide Genesin capite vndecimo. Ab hoc Sale, autore Iosepho, Sarmatae orti sunt, à quibus regiones Sarmaticae nomen obtinuerunt, quae sunt duae, altera in Europa, altera verò, quam Tartariam nuncupamus, in Asia maiore sita est. Porrò ea ipsa est Asiatica Sarmatia quae ab hoc Sale denominationem accepit Sarmatiae. Fertur haec regio nunc esse deserta ac incognita, in qua tamen olim conditae fuerunt tres celeberrimae vrbes, nempe Hermonasa, Oenantia, & Tyramba. Caeterũ sunt qui scribãt Caucasos montes in hac esse prouincia, cuius portae à nõnullis) qui tamen falso, ac magno errore ducuntur) Caspiae sunt dictae. Vide Ptolemaeum lib. 3. & 5

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer