Full text: Rouillé, Guillaume: PRIMA PARS PROMPTVARII ICONVM INSIGNIORVM A' SECVLO hominum, subiectis eorum vitis, per compendium ex probatissimis autoribus desumptis

187.

Figure
Type: drawing

Note: Further links to external Census database:

  · Census ID10025109: »As of Caligula (Marcus Agrippa / Neptun, RIC 58)«


    M. AGRIPPA in pedes dicitur ex vtero matris egressus, vnde nomen auspicatus sit vnico felicitatis exemplo, quanquam ille plurima sit passus, duabus susceptis Agrippinis: quibus C. Ca ligula & Nero, principes, totidem generis humani faces geniti sunt. Hic gener fuit Augusti, coronáq; nauali ab eo donari meruit bello Actiaco, anno mundi 3930. ante Christũ natum 32. de quo Verg. lib. 8. Aene.
Parte alia ventis, & Dijs Agrippa secundis.

   Altera Agrippinarum, nempe filia Agrippae huius, nupsit Germanico, quae peperit C. Caligulã. altera verò, neptis ex filia, Domitio Neroni primùm nupsit, ex quo Neronem peperit, deinde Claudio Caesari, quem postea boleto sustulit. Hic M. Agrippa aquam Marciam, omnium saluberrimam, Romae restituit: cõplu ráq; alia praestitit, de quibus vide Plinium lib. 31. ca. 3. atque aliis in locis, maximè li. 16. ca. 4. & li. 7. ca. 8. Fuerunt alij Agrippae, vt Menenius, item filius Aristobuli, à Tiberio coniectus in carcerem, & à C. Caligula liberatus, Réxque Iudaeae factus: de quo vide in 2. huius operis parte.
    IVLIA Augusti & Scriboniae filia, quae primùm pacta fuerat Marcello adulescenti, vt is obiit, M. Agrippae supradicto nupsit: quo defuncto, Tiberio Augusti priuigno, nupsit, qui coactus est ab Augusto praegnantem vxorem, & ex qua iam pater erat, di mittere: vt in Tiberio dicemus. Hanc omnibus probris contami natam, relegauit Augustus per quin quennium: vsum vini, & delicatiorem cultum ei ademit: neque adiri à quoquam nisi se consulto permisit. haec Agrippinam peperit, quã Germanico vxoris suae nepoti collocauit Augustus, ex quo Agrippina secundã alteram Agrippinam peperit, Neronis matrem. Sueto. in Augusto.
m 5
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer