Full text: Rouillé, Guillaume: PRIMA PARS PROMPTVARII ICONVM INSIGNIORVM A' SECVLO hominum, subiectis eorum vitis, per compendium ex probatissimis autoribus desumptis

186.

Figure
Type: drawing

    SIBYLLA Europa, siue Europea, vulgò vndecima inter Sibyllas, hoc est fatidicas, & Deo plenas, consiliíq; diuini participes mulieres annumeratur. De hac non memini me vsquam quidquã apud autores legisse, nisi quòd libellus ille vetus, qui de Sibyllarum vaticiniis est, Sibyllae huic hanc tribuit prophetiam:
    Veniet ille, & transibit montes & colles, & latices Syluarum olympi: regnabit in paupertate, & dominabitur in silentio: & egredietur de vtero virginis.
    SIBYLLA Aegyptia, quam supradictus libellus Sibyllam Agrippã vocat, ab Aeliano inter quatuor Sibyllas enumeratur: quae sunt hoc ordine, Erythraea, Samia, Aegyptia, & Sardiana. Sibyllas porrò in iis quae de Christo, aut aliis ad humanam salutem spectantibus, sunt vaticinatae, probabile habet D. Augu. (seu bonae fuerint seu malae) à Deo edoctas fuisse: nam prophetiae donum bonis esse commune ac malis. Vide S. August. de ciui. Dei li. 18. ca. 23. & Cael. Rhodig. li. 21. ca. 37. nec me fugit de quadam Sibyllae mentionem fecisse Diod. Sicu. li. 5. Huius Aegyptiae Sibyllae haec circunfertur prophetia:
    Inuisibile verbum palpabitur, & germinabit vt radix, & siccabitur vt folium, & non apparebit venustas eius. &c.
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer