Full text: Rouillé, Guillaume: PRIMA PARS PROMPTVARII ICONVM INSIGNIORVM A' SECVLO hominum, subiectis eorum vitis, per compendium ex probatissimis autoribus desumptis

185.

Figure
Type: drawing

    SCRIBONIA Imperatoris Augusti vxor fuit, postquàm ille dimisisset supradictã Claudiam, quae illi in matrimonium pa cta fuerat, sicuti diximus. Porrò Scribonia haec nupserat antè duobus Consularibus, & ex altero quoq; mater fuerat: cum hac etiam diuortium fecit Augustus, pertaesus (vt scripsit) morum eius peruersitatem: ex hac filiam Iuliam suscepit. Vide C. Suetonium Tranquillum in vita Octauij Augusti, Romanorum imperatoris secundi.
    LIVIA Drusilla vxor quoque fuit Augusti, quam matrimonio Tiberij Neronis, & quidem praegnantem abduxit, dilexítque ac probauit vnicè ac perseueranter. Ex hac nullos suscepit liberos, cùm maximè cuperet: infans quiconceptus erat, immaturus est editus. in osculis Liuię, & in hac voce desecit Augustus: Liuia, nostri coniugij memor viue, ac vale: sortitus exitum facilem, & qualem semper optauerat. Vide Suetonium Tranquillum in Octauio Augusto.
m 4
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer