Full text: Rouillé, Guillaume: PRIMA PARS PROMPTVARII ICONVM INSIGNIORVM A' SECVLO hominum, subiectis eorum vitis, per compendium ex probatissimis autoribus desumptis

184.

Figure
Type: drawing

Note: Further links to external Census database:

  · Census ID10056244: »As of Tiberius (Augustus / Altar, RIC 80)«


    OCTAVIVS Augustus, C. Caesaris auunculi haeres, Ro mae imperat anno mundi 3921. ante Christum natum 41. Hic primùm cum M. Antonio, Marcóque Lepido, dein tantùm cum Antonio 12. ferè annos, nouissimè verò 44. solus remp. tenuit. Antonium vicit nauali pugna apud Actium. Deinde Romano adiecit imperio Aegyptum, Cantabriam, Dalmatiam, saepe antè victam, sed penitus tunc subactam: Pannoniam, Aquitaniã, Illyricum: Rhetiam, Vindelicos, & Salassos in Alpibus: omnésque Ponti maritimas ciuitates. Armeniam à Parthis recepit: obsides, quod nulli antea, Persae ei dederunt: quin etiam signa Romana, quae Crasso victo ademerant reddiderunt. Scythae & Indi, quibus antea Romanorum nomen incognitum fuerat, munera & legatos ad eũ miserunt. Galatia sub hoc prouincia sacta est, cùm antea regnum fuisset. Multi Reges ad eum ex regnis suis venerunt, vt ei obsequerentur. Hic in bello felix, in pace moderatus, in cunctos liberalis, in amicos fidus extitit, quos tantis euexit honoribus vt penè fastigio suo aequaret. Nullo tempore res Romana magis floruit. Ab initio principatus eius ad finem vsque 56. anni numerantur: anno autem 42. imperijhuius, natus est Domi nus noster Iesus Christus. Vide Euang. Lucae 2. cap. item Sueto. in August. & Eutro. lib. 7.
    CLAVDIA priuigna Antonij, Fuluiae ex P. Clodio filia, vixdum nubilis, vxor fuit Augusti, quam dimisit intactam adhuc & virginem, exorta simultate cum Fuluia socru: móxque Scriboniam accepit. Sueto. in Aug.
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer