Full text: Rouillé, Guillaume: PRIMA PARS PROMPTVARII ICONVM INSIGNIORVM A' SECVLO hominum, subiectis eorum vitis, per compendium ex probatissimis autoribus desumptis

25.

Figure
Type: drawing

    CHAM filius Noe, cùm patrem primum vitisatorem, suóque inuento inebriatum ludibrio habuisset, ab eodem tulit maledictionem. Hic genuit filios quatuor, primum nomine Chus, à quo Aethiopes, qui inde Chusaei dicebantur, originem traxere: secundum nomine Mesraim: ab hoc Mesraei dicti, aliàs ctiam Aegyptij: nam Mesrim Hebraicè Aegyptum significat: tertium nomine Phut: à quo Libes, quos Phutos de nomine suo vocauit: quartum verò nomine Chanaan, vnde Chananaei, atque Chana naea eorum regio dicta, quae postea Iudaea vocata est. Vide Gen. ca. 9. & 10. item Iosep. li. Antiq. 1. ca. 12.
    IAPHET cum fratre suo Sem accepit benedictionem à pa tre, quòd ambo retecta patris verenda velassent. Porrò Iaphet genuit filios septem: primum nomine Gomer, à quo Gomeritae, qui à Graecis postea Galatae dicti sunt. Secundum Magog, à quo Magogae, à Graecis Scythae nuncupati. Tertium Madai, à quo Medi. Quartum Iauan, à quo Iones. Quintum Tubal, à quo Iberi, qui nunc Hispani. Sextum Mosoch, à quo Moschini, qui postea Capadoces dicti sunt. Septimum Thiras, qui eos apud quos primatũ tenuit, Thirenses appellauit, qui postea à Graecis Thraces sunt vocitati. Tot, tantaeq́; gentes, ac nationes à filiis Iaphet originem sumpsere. Caeterùm hi tres fratres, Iaphet, Sem, & Cham, nati sunt ipsi Noe 100. annis ante diluuium, vti iam supra diximus. Vide vt supra.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer