Full text: Rouillé, Guillaume: PRIMA PARS PROMPTVARII ICONVM INSIGNIORVM A' SECVLO hominum, subiectis eorum vitis, per compendium ex probatissimis autoribus desumptis

176.

Figure
Type: drawing

    PORTIA Catonis Vticensis filia, vxórque Bruti fuit: haec accepta viri morte, cùm ipsa quoq; mori statuisset, nec diu superesse viro quem tantopere diligebat, nemo amicorum assentiebatur: quinimo diligenti cura cùm id prohiberent, haec ex igne ardentes prunas corripiens, in os sibi coniecit, deinde os, diémque clausit. Plutar. in vita Bruti. Vale. li. 3. & 4. ca. 2. & 6. Appi. li. 15. De hac sic scribit Martialis, li. Epigrammatum primo:
Coniugis audisset fatum cùm Portia Bruti,
Et subtracta sibi quaereret arma dolor:


Nondum scitis ( ait ) mortem non posse negari:
Credideram satis hoc vos docuisse patrem.


Dixit, & ardentes auido bibit ore fauillas:
I nunc, & ferrum, turba molesta, nega.


    MARTIA , Catonis filia minor fuit, quae cùm interrogaretur, cur demortuo marito priore, alteri non nuberet, respondit se non inuenire virum qui se magis vellet quàm sua. quo responso ostendit diuitias magis in vxoribus eligi solere quàm pudicitiam. Quaesitum est iterum ab ea quis esset illi extremus dies lugendi mariti: is (respondit haec) qui & extremus vitae dies mihi erit. Vide Eras. Apoph. li. 8.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer