Full text: Rouillé, Guillaume: PRIMA PARS PROMPTVARII ICONVM INSIGNIORVM A' SECVLO hominum, subiectis eorum vitis, per compendium ex probatissimis autoribus desumptis

175.

Figure
Type: drawing

    M. POR. CATO , cognominatus Vticensis, quòd post Pharsalicam pugnam Vticae seipsum interfecerit, Catonis maio ris, qui Cẽsorius dictus est, pronepos fuit. Hic relictus parentum orphanus, cũ fratre Cępione & sorore Portia, apud Liuium Dru sum auunculum educatur. Romae Tribunus plebis fuit anno mũ di 3903. ante Christum natum 59. fuit quoque tribunus militum, item Praetor audacia, fortitudine ac decore, nihilo antiquo illo Catone proauo inferior apparuit. Consulatum petẽs, victus à competitoribus, non aegrè tulit repulsam, nec erubuit, erubescẽ tibus interim amicis: quinimò sequenti die sine calceis & tunica in forum vt solebat, iuit: cum familiaribus ambulauit: se se adsuefaciens non nisi turpibus rebus erubescere. Tandẽ deuicto Pompeio, cuius partes secutus fuerat, Vticę, quae vrbs in Africa est, gla dio se transsixit, bis perlecto prius (vt ferunt) libro Platonis de animae immortalitate. hic Cato minor dictus est: nam alter fuit dictus maior. Horum duorum Catonum innocentia, & sapientia in prouerbium abiit: vnde Iuue.
Tertius è coelo cecidit Cato.

   Huius cognita morte exclamauit Caesar, Inuideo morti tuae Cato, nam & tugloriae meae pro salute tua inuidisti, filiùmque eius vita donauit. Vide Plutar. in eius vita. & Apoph. Eras. li. 5. & 8. item D. Augusti. li. de ciuitate Dei 1. ca. 23.
    IVBA Mauritaniae Rex, Pompeij partibus fauẽs, Curionem à Caesare in Africam missum cum copiis deleuit, anno mundi 3916. ante Christum natũ 46. hic victo Pompeio, cum Scipione copias iunxit. Victi à Caesare Iuba & Petreius, cùm nec fugã nec salutem sperarent, inedia vulneribúsque se adinuicem tandem confecere. Vide Appi. li. 2. & Plut. in Caes.
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer