Full text: Rouillé, Guillaume: PRIMA PARS PROMPTVARII ICONVM INSIGNIORVM A' SECVLO hominum, subiectis eorum vitis, per compendium ex probatissimis autoribus desumptis

174.

Figure
Type: drawing

    POMPEIVS , parta ingenti felicitate, & celeritate de piratis victoria, mox bellum contra Mithridatem suscepit anno mundi 3897. ante Christum natum 65. quem in Armenia minore nocturno praelio vicit, ac 40000. eius militum occisis, 30. tantum de exercitu suo perdidit: Mithridates cum vxore & duobus ex suis fugit. Tigranes maioris Armeniae rex Pompeio se dedidit, ad genua eius procubuit, in cuius manus diadema col locauit, quod ei reposuit Pompeius. Orodem Albanorum regem vicit: rogatus, veniam ei ac pacem concessit. Iberiae quoq; regem acie vicit. Armeniam minorem Deiotaro Galatiae regi dedit, quòd opem tulisset ei aduersus Mithridatem. Attalo & Pylemeni Paphlagoniam tradidit. Aristarchum Colchis regem imposuit. Mox Ituraeos & Arabes vicit. Seleuciã Antiochiae vicinam, libertate donauit, quôd Tigranem non recepisset: Antiochensibus obsides reddidit. Inde ad Iudaeam transgressus, Ierosolymam tertio mense capit: 12000. Iudaeorum occidit, reliquos in fidem accipit. Post aliquot annos exarsit bellum ciuile (commune potius, ac plus quàm bellum vocat Florus) omnium turbulen tiss. ac pestilentiss. inter Pompeium & Caesarem. Primo congres su victus & fugatus Caesar, euasit: quia nocte interueniente Pom peius sequi noluit: dixítque Caesar, nec Pompeium scire vincere: & illo tantùm die se potuisse superari. Deinde apud Pharsaliam pugnatur, vtrinque summa contentione: victus tamen Pompeius ad Ptolemaeum, cui tutor à senatu datus fuerat, fugit. is fortunam magis quàm amicitiam secutus, Pompeium occidit anno mundi 3917. ante Christum natum 45. Vide Eutro. libr. 6. Plutar. in Pom. Appia li. 2. Iosep. lib. 14. cap. 8.
    IVLIA C. Caesaris & Corneliae filia, Pompeij fuit vxor, quae dum filiam parit, emoritur.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer