Full text: Rouillé, Guillaume: PRIMA PARS PROMPTVARII ICONVM INSIGNIORVM A' SECVLO hominum, subiectis eorum vitis, per compendium ex probatissimis autoribus desumptis

168.

Figure
Type: drawing

    QVINTVS Metellus, Pius dictus est, quòd patrem Metellum Numidicum, qui de Numidiae rege Iugurtha triumpharat, assiduis precibus ac lachry mis ab exilio reuocarit. Hic Praetor bello sociali Marsorum ducem interemit: Consul in Hispania Herculeos fratres compresit, Sertorium expulit, qui redeun te à bello Mithridatico Sylla, in Hispaniam aufugerat, quòd par tium Marianarum fuisset. Adolescens Metellus in petitione prae turae & Pontificatus, consularibus viris Praelatus est. huius adolescentia priscos vidit mores, senectus autem nouam exorsa est luxuriam, vt Valerij verbis vtar. Hic inter proscriptos à Sylla, cum ad posticum vxoris suae Bastiae, clam capite adoperto accessisset, nec admitteretur, quia illum proscriptum diceret vxor, ibidem se transuerberans, fores sanguine respersit. Caecilius. Liuius in epito. lib. 89. Vale. lib. 9. cha. 1. hic Consul fuit anno mundi 3884. ante Christum natum 78. palmata veste conuiuia celebrauit in Hispania, demissásq; lacunaribus aureas coronas velut coelesti capite recepit: aris, thure, Attalicísque aulaeis laeto animo excipi passus est, & lautis epulis apparatos ludos interponi.
    CLAVDIA , Q. Metelli Pij supradicti fuit filia. Circa hec tempora locutus esse dicitur gallus gallinaceus in Ariminensi agro, in villa Galerij. Plinius li. 10. ca. 21. id miraculi, in annalibus relatum, editum est (si credere fas est) anno à mundo condito 3887. ante Christum natum 75. nempe M. Aemy. Lepido, & Q. Luctatio Catulo Romae Consulibus. Tribunatus plebi restituitur.
    ANTIPATER à C. Caesare Iudaeae Procurator designa tur anno mundi 3919. ante Christum natum 43.
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer