Full text: Rouillé, Guillaume: PRIMA PARS PROMPTVARII ICONVM INSIGNIORVM A' SECVLO hominum, subiectis eorum vitis, per compendium ex probatissimis autoribus desumptis

24.

Figure
Type: drawing

    NOE filius Lamech, vir sanè fuit pius ac probus, ac proinde pietate ac iustitia Deo acceptiss. huius tempore gigantes quidam omnes nationes in festabãt: quare statuit Deus delere omnia ani mantia, seruato Noe cũ familia eius. Iubet itaq; ipsi Noe vt arcã fabricet (hanc centum annis perfecit) & vt in eam ingrediatur, assumátque secum ex omni animantium genere masculum & se mellam: quibus in arcam ingressis, longam cubitorum 300. altam 30. pluit super terram 40. diebus, & 40. noctibus, adeò vt quindecim cubitis eminentissimos mõtes aqua superaret. Tunc omne animal tam rationis cõpos, quàm expers, aquis obrutum est anno à condito mundo 1656. ante Christum natum 2306. At verò post 150. dies recordatus est Deus ipsius Noe, incepítq; aqua decrescere: stetítque arca super montes Armeniae. Tandem post aliquot etiam dies ex arca exiens Noe cum familia, ac Deo gratias agens, sacra peregit. Caeterùm ostendit illi Deus arcum in nubibus in signum foederis perpetui, terram vniuersam in posterum aquarum inũdatione nunquam submersum iri. Vide Genes. cap. 7. 8. & 9.
    SEM , filius Noe, mares quinque genuit: primus horum fuit Aelam, à quo Aelamitae orti sunt. Hi fuere praecipui inter Persas. Secundus, Assur: ab hoc Assyrij prognati. Tertius, Arphaxad: à quo Arphaxadaei dicti, qui postea Chaldaei sunt vocati. Quartus, Lud: vnde Lydi originem traxere. Quintus, Aram: hic nomen suum Aramenis dedit, quos Graeci Syros vocant. Vide Gen. 10. & 11. ca. & 1 Para. cap. 1. Iose. li. 1. Antiq. cap. 14.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer