Full text: Rouillé, Guillaume: PRIMA PARS PROMPTVARII ICONVM INSIGNIORVM A' SECVLO hominum, subiectis eorum vitis, per compendium ex probatissimis autoribus desumptis

167.

Figure
Type: drawing

    SYLLA Romanus Patricius, Cõsul, mittitur à Senatu aduersus Mithridatem. Archelaum Mithridatis ducẽ obsidet, vincit, ita vt ex 120. hominum millibus vix decem superessent millia Archelao: Athenas capit Sylla anno mundi 3877. ante Christum natum 85. Mithridates 70. hominum millia lectissima Archelao in subsidium mittit: vno atque altero praelio has omnes Mithridatis copias delet Sylla: Archelaus triduo nudus in palude latet. Mithridates pacem postulat: non daturum se respondet Sylla, nisi relictis quae occuparat, in regnum redeat. Interim Sylla Dardanos, Scordiscos, Dalmatas & Moesos partim vincit, par tim in fidem accipit. Ecce autem interea Romae Marius & Cor. Cinna nobilissimos ex Senatu interficiunt, multos proscribunt: Syllae domum euertunt: vniuersus reliquus Senatus ex vrbe fugiens, ad Syllam in Graeciam venit, atq; vt patriae subueniat, pre catur. In Italiam ille traiicit, Marianam factionem dissipat: aduersariorum exercitus delet, fundit, obruit. Eutr. li. 5. Appi. li. 1. Flo. li. 3. Dictaturam gerens, ea se abdicauit, ruríque agens morbo obiit pediculari.
    MARIVS , C. Marij filius, Romae consulatum gerens infeliciter contra Syllam dimicat, 20000. ex suis perdit: Praeneste fugit, obsessus ad mortem compellitur. Eutro. lib. 5. Porrò Flo. li. 3. scribit hunc apud Catuli sepulchrum, oculis, manibus, cruribúsque defossis, aliquandiu seruatum, vt per singula membra moreretur.
l 3
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer