Full text: Rouillé, Guillaume: PRIMA PARS PROMPTVARII ICONVM INSIGNIORVM A' SECVLO hominum, subiectis eorum vitis, per compendium ex probatissimis autoribus desumptis

165.

Figure
Type: drawing

    IAMNEVS , qui & Alexander, Aristobuli frater, Rex Iudaeis constituitur à Salome, siue Alexandra, eiusdem Aristobuli vxore relicta, quae mariti fratres, inter quoserat is Iamneus, statim è vinculis liberat anno mundi 3858. ante Christum natum 104. Iamneus fratrẽ regni aemulum occidit. contra Ptolemaidẽ & Gazam, quae à Iudaeis rursus defecerant, mouit: cladẽ maximã à Ptolemaeo Lathyro accepit ad Iordanem. A cleopatra Aegypti Regina, Ptolemęi huius matre, opem implorat, quę ne filius subacta Iudaea in Aegyptum irrumperet, valida eum manu in Cyprum abire cogit. Maxima populi multitudo ab Alexandro defe cit, sed adiutos etiam à Demetrio Rege syriae, vicit: quorum potentissimos octingentos, dum cum concubinis coenat, crucifigi iubet, liberósque, & vxores eorum coram ipsis adhuc viuẽtibus, mactari. posthaec Iamneus hic, siue Alexander, crapulę indulgẽs, in morbum incidit, quartanáque febri postquàm tribus annis laborauit, obiit anno regni 27. Vide Iose. li. 13. ca. 19. 20. & 21.
    ALEXANDRA , quae & Salome, Aristobuli praedicti ac Iamnei postea vxor, vt certum cum filiis regnum tutaretur, Regis mortem, ex ciusdem Regis Iamnei mandatis, militibus celat, vsquequo castellum cepisset: praeterea Pharisaeorum beneuolentiam captat, in quos omnem potestatem transsert, nomen tãtùm regium ipsa retinet annos nouem, incipientes anno mundi 3885. ante Christum natum 77. Iose. li. Antiqui. 13. ca. 22. Haec summum sacerdotem Hyrcanum creauit.
l 2

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer