Full text: Rouillé, Guillaume: PRIMA PARS PROMPTVARII ICONVM INSIGNIORVM A' SECVLO hominum, subiectis eorum vitis, per compendium ex probatissimis autoribus desumptis

163.

Figure
Type: drawing

    TIB. GRACCHVS Tribunus plebis, certauit de lege agraria pro egenis aduersus diuites, quo tempore Africanus Scipio apud Numantiam pugnabat. Nam Romani quantum vicini agri hostibus adimebant, partim venundare, partim in publicum redigere, ac egenis ciuibus pro modica pensione vtendum trade re consueuerant: sed diuitibus pensiones augentibus, pauperésq; excludẽtibus, lata est lex, que supra quingenta agri iugera ciuem Romanum possidere vetabat. Haec lex paucos annos aduersus locupletes auxilio fuit. Nam primò conductis personis fraus legi fiebat: deinde apertè iam per seipsos occupare agros diuites coeperant. Pauperum itaque partes fouens Gracchus, diuitum inuidiam contraxit: in ipsoq́; tumultu dum fugere tentat, toga retentus, pede subsellij caput percutitur à P. Saturnino, vno ex principibus, &, cum aliis triginta, fustibus & lapidibus mactatur: quorum corpora fuerunt proiecta in Tyberim, anno mundi 3831. ante Christum natum 131. Plut. in vita Grac. Appi. li. 1. Eutr. li. 4.
    CORNELIA Africani filia, Tiberij & Caij Gracchorum mater, marito vidua hos sic educauit, vt cùm magnitudine indolis caeteros omnes anteirent, doctrina tamen quàm natura praeualuisse viderentur. haec relicta cum duodecim filiis, Ptolemaei re gis nuptias respuit: cum ille regni & diadematis communicationem offerret. Deinde decem ex filiis obierunt, supradictis duobus relictis: filiam Africano minori collocauit. Plutar. in Tibe. & Ca. Gracchis.
l

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer