Full text: Rouillé, Guillaume: PRIMA PARS PROMPTVARII ICONVM INSIGNIORVM A' SECVLO hominum, subiectis eorum vitis, per compendium ex probatissimis autoribus desumptis

161.

Figure
Type: drawing

    IONATHAS fratre Iuda Machabaeo interfecto Dux po puli constituitur anno mundi 3808. ante Christum natum 154. Hic statim Bacchidem, cum quo pugnans occubuerat Iudas, ad Iordanem vicit. Tertio posthaec anno, collecto ingenti exercitu iterum in Iudaeam venit Bacchides, Ionathan cum Simone fratre obsedit, tandémque commissa cum Bacchide pugna, fusus est Bacchides ipse: qui rebus accisis, coactúsque pacem amplecti, iurauit se nunquam in Ionathã quicquam moliturum. Alexander Epiphanes, Antiochi filius, audiens Ionathae famam, amicitiae foe dera cum eo sanciuit. Demetrij praefectum Apollonium Ionathas bello fundit ac fugat, multásque vrbes capit: octo hostium millia occidit: templum Dagon, quod erat in Azoto, vnà cũ vrbe incendit. Posthaec aduersus alienigenas qui Iudaeam vastabant, mouit, atque eos tota Iudaea expulit: & cum Romanis ac Spartiatis amicitiae foedera renouauit. Tandem Tryphon simulata amici tia eum circumuentum cum suis interfecit. Vide li. 1. Macha. ca. 9. 10. 11. & 12. rexit. an. 15.
    SIMON occiso fratre Ionatha, Dux populi creatur anno mundi 3823. ante Christum natum 139. Hic Gazam vrbem, quam cepit, ab idolis purgauit: foedus cum Romanis ac Spartiatis redintegrauit. Cendebaeum Antiochi praefectum fudit, fugauítque. At verò, vt sunt hominum fata in temerę fortunae varian tis arbitrio, tandem cum filijs duobus atque aliquot seruis, in cõ uiuio, atque à Ptolemaeo genero suo dominium asfe ctante, qui ei conuiuium appararat, interficitur. vide li. 1. Macha. ca. 13. 14. 15. 16. & Iose. li. Anti. 13. ca. 9. 10. 11. 12. rexit an. 8.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer