Full text: Rouillé, Guillaume: PRIMA PARS PROMPTVARII ICONVM INSIGNIORVM A' SECVLO hominum, subiectis eorum vitis, per compendium ex probatissimis autoribus desumptis

156.

Figure
Type: drawing

    M. CL. MARCELLVS Romae Cõsul fuit, anno mun di 3676. ante Christum natum 286. natura vir ad bellum pro pensus extitit, & quod illius certamina declarant, acer ac strenuus: ad cęteras vitae partes humanus atque modestus. Graecę ve rò disciplinae ac dicendi studiis addictus, quae tamen per bellorum occupationes, non vsque adeò illi assequi licuit. Briomatum Gessatarum Regem singulari certamine vicit. Tunc praedam & arma secum auferens, ad collegam Cornelium regreditur, per id tempus aduersus Gallos infoeliciter dimicantem: vt venit, Mediolanũ, ac collegam obsidione liberat: posthęc decretus est à senatu soli Marcello triumphus. Syracusas cepit, opulentissimam ac florentissimam Siciliae vrbem: cuius subiectam oculis magnificentiam ac splendorem circunspiciens, diu illachry masse dicitur: fatúmque Archimedis Geometriaegerrimè tulisse. Cum Annibale post Cãnensem cladem congredi ausus est, quem & Nola expulit. Annos supra 60. natus, quintum agens consulatum, inter pugnandum lata transfigitur lancea. Eius clarissima progenies ad Marcellum vsque Caesaris nepotem propagatur, quem Octauia Caesaris soror, ex C. Marcello suscepit. Plutar. in Marcelli & Annibalis vita: Titus Liuius Deca. 3. li. 3. 4. 5. 6. 7.
    A. POSTHVMIVS Albinus Consul Romae fuit cum Luctatio Catulo, anno mundi 3721. ante Christum natum 241. Luctatius Hannonem vicit: anno sequente Tyberis exun datio, atque incẽdium Romam prope absumpserunt. Consulito Eutr. li. 2.at que Oro. li. 4. ca. 11.& 12.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer