Full text: Rouillé, Guillaume: PRIMA PARS PROMPTVARII ICONVM INSIGNIORVM A' SECVLO hominum, subiectis eorum vitis, per compendium ex probatissimis autoribus desumptis

155.

Figure
Type: drawing

    PYRRHVS , patre Epirotarum Rege in exilium acto, fur tim subtractus ad Illyrios bimus defertur, vbi Rex eum adoptat, protegítque aduersus Cassandrum Macedoniae Regem, his rebus moti Epirotae, odio in misericordiam verso, eum in regnum reuocant. Adolescens multa bella gessit, tantóque successu, vt Tarentinos solus aduersus Romanos tueri posse videretur Romanos elephantis primùm visis territos, vincit, vulneratus ipse: ducentos captiuos milites gratis Romam remittit. Syracusas ve niens, multas ciuitates dum subigit, Rex Siciliae sicut Epiri appel latur, filiis, Heleno, Siciliae, Alexandro, Italię regnum destinat: postea bella aliquot feliciter cum Carthaginensibus gerit. tandem ex Sicilia abiens, dixisse fertur, O qualem Carthaginensibus & Romanis pro hac insula palaestram relinquimus! A Poenis nauali pręlio victus, ab Antigono, de quo supra, auxiliares milites petit: non obtinens, repentè Antigonum vincit, fugat, Macedoniam capit, anno mundi 3676. à Christo nato 286. Iam Graecie, Asiaeq́; regna meditatur: nec illi maior ex imperio quàm ex bello voluptas: à Spartanis tamen, maximè à mulieribus, non fortius quàm verecundius victus, recedit: Ptolemaeum filium amittit. Pulsus à Spartanis Argos petit, vbi Antigonũ oppugnans, atq; inter con fertissimos hostes fortissimè dimicãs, saxo de muris iactato, occi ditur. Vide Iusti. li. 17. 18. 23. 25.Plut.in Pyr.& Oro. li. 4. ca. 1. 2. 3.
    ALEXANDER , Pyrrhi filius, vlcisci patris mortem cupiens, Macedoniae fines populatur: Antigonus transitione mi litum destitutus, regnum cum exercitu amittit. Iusti. li. 26.
k 5

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer