Full text: Rouillé, Guillaume: PRIMA PARS PROMPTVARII ICONVM INSIGNIORVM A' SECVLO hominum, subiectis eorum vitis, per compendium ex probatissimis autoribus desumptis

154.

Figure
Type: drawing

    LYSIMACHVS illustri quidem Macedoniae loco natus, sed virtutis ornamentis omni nobilitate clarior extitit. hic animi magnitudine, Philosophia, virium gloria, omnes per quos Oriens domitus est, vicit. A Callisthene, quamuis truncato auri bus, naribus, ac labiis, praecepta Philosophiae accipere non erubuit. hunc ferocissimo leoni obiecit Alexander: leonis linguam hic statim auulsit: chariorem inde habuit eum Alexander, quem imprudens cùm in fronte vulnerasset, diadema sibi demptum Rex alligandi vulneris causa, capiti eius imposuit, quod auspicium primum regalis maiestatis Lysimacho fuit. Regnauit itaque in Macedonia anno mundi 3676. ante Christum natum 286. Post mortem Alexandri cùm inter successores prouinciae diuiderentur, Thraces & Pontici, ferocissimae gẽtes, illi quasi omniũ fortissimo assignatae sunt. De cuius morte ac filiorum eius 15.vide Iusti. li. 17. Lysimachiã condidit, quae terrae motu corruit.
    ANTIGONVS Gonatas, Demetrij Asiae regis filius, apud Macedones regnat anno mundi 3686. ante Christum natum 276. Pyrrhus Antigonum fugat: Macedoniam occupat: post cuius mortem Peloponnesij Antigono traduntur: tandem multiplici bello pressus, in speciem castrorum parua manu aduer sus caeteros relicta, totis viribus in Gallos contendit, quos vicit. Interim Alexander Rex Epiri in vltionem mortis Pyrrhi patris sui, Macedoniam depopulatur, & capit: Demetrius Antigoni filius eam recipit, regnóque Epiri Alexandrum spoliat. Consulito Iusti. li. 25.& 26.ac Plutar. in Pau. Aemi.
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer