Full text: Rouillé, Guillaume: PRIMA PARS PROMPTVARII ICONVM INSIGNIORVM A' SECVLO hominum, subiectis eorum vitis, per compendium ex probatissimis autoribus desumptis

153.

Figure
Type: drawing

    ANTIGONVS , inter Alexandri Primores clarus, sortetenuit Phrygiam maiorem, mortuo Alexandro: verumtamen post sex annos Asiam occupat, regnátque in ea annos 18. quorũ initium fuit annus à mundo condito 3645. ante Christum natum 317. Contra Eumenem pugnauit, fugauit, obsedit: obsidionem soluit, ob auxilia ab Antipatro ad Antigonum missa. Altero bello vicit Eumenem cum Argyraspidibus: qui ignaris ducibus legatos ad Antigonũ mittunt, vt sua reddi iubeat: redditurũ se pollicetur, si Eumenem sibi tradant: Eumenes fugere tentat, concursu multitudinis retrahitur: retractus facultatem orandi petit: orat: cum non obtinet, milites suos deuouet: hi produnt eum, quem verecundia prioris amicitiae in conspectum suum venire prohibet Antigonus, & custodibus assignari praecipit. tandem dum in belli praedam, in cuius periculum solus descenderat, socios Ptolemaeum, Cassandrum, & Lysimachum admissurum se negat Antigonus, ab eisdem bello victus occiditur. Vide Iusti. li. 13. 14.& 17.
    DEMETRIVS , qui & Polyorcetes, successit Antigono patri in regno Asiae, anno mundi 3663. ante Christum natum 299. hic à Ptolemaeo victus est, deinde Ptolemaeum vicit, vt in Ptolemaeo diximus. Cleonymum fudit, Thebas cepit: Macedoniae regnum sex annis tenuit, Philippo & Alexandro, Cassandri filiis, prius à se per insidias occisis. Pyrrhus victo Demetrio Macedoniae regnum occupat. Demetrius Seleuco se tandem cum Asiae regno dedidit. Vide Iusti. li. 15. 16. 17. & Plutar.in Pyrrho & Demetrio.
k 4

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer