Full text: Rouillé, Guillaume: PRIMA PARS PROMPTVARII ICONVM INSIGNIORVM A' SECVLO hominum, subiectis eorum vitis, per compendium ex probatissimis autoribus desumptis

152.

Figure
Type: drawing

    CASSANDER Antipatri filius, post cedem Philippi (qui & Aridaeus) fratris Alexãdri Magni, imperium tenuit apud Ma cedones, anno mundi 3647. ante Christum natum 315. hic Pictuam vrbem obsedit: Olympias longae obsidionis taedio, pacta salute, ei se tradidit: nihilominus tamen eam interfici iussit: haec erat Alexandri magni mater. Herculem quoque huius Alexandri filium vnà cum matre Barsine occidi curauit. hic Abderitis, à ranis & muribus patria pulsis, agros in Macedoniae finibus dedit, sibi ab illis timens. huius filius Antipater matrem Thessalonicen occidit, quòd fratri Alexandro in partitione regni propensior esse videretur. Vide Iusti. li. 15.& 16.regnauit annis 19.
    SELEVCVS Nicanor, Antiochi & Laodice filius, vir cla rus, cum Alexandro Magno ad bellum Persicum profectus est: quo mortuo Castris eius praefuit. vrbem condidit, quam de patris nomine Antiochiam vocauit: Regnum Syriae occupauit anno mundi 3652. ante Christum natum 310. multa in Oriente post diuisionem, inter socios, regni Macedonici, bella gessit. prin cipio Babyloniam capit: inde auctis ex victoria viribus, Bactrianos expugnat: transitum deinde in Indiam facit, quae post mortem Alexandri velut iugo ceruicibus excusso, praefectos occiderat: autórque libertatis Sandrocottus fuerat, qui tunc Indiam possidebat: cum quo facta pactione Seleucus, compositísque in Oriente rebus, in bellum Antigoni descendit. Iusti. li. 13. & 16.re gnauit in Syria annis 32.
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer