151.
PTOLEMAEVS
Lagi filius, mortuo Alexandro Magno, ab equitibus primùm, deinde communi omnium consensu Aegypti rex declaratur, anno mundi 3640. ante Christum natum 322. huic Africae, Arabiaeq́ue pars cum Aegypto sorte venit: ex gregario milite eum Alexander virtutis causa euexerat. In Aegypto solerti industria magnas opes parauit: Aegyptios insigni moderatione in fauorem sui solicitauit, & reges finitimos obsequiis deuinxit: terminos imperij, vrbe Cyrene ampliauit: tantúsque factus est, vt non tam hostes timeret, quàm timendus ipse hostibus esset. Demetrium Antigoni filium bello vicit: captiuos, omnémque praedam dimisit: se propter dignitatem, non propter praedam pugnasse dictitans. Posthaec victor ipse à victo nauali praelio vincitur: filium & fratrem atque amicos Pto lemaei captos, Demetrius pari antea munere prouocatus, in Aegyptum remittit: donísque inter ipsa bella contendunt: tanto ho nestius tunc bella gerebantur, quanto nunc amicitiae coluntur. Vide Iustin. li. 13. 14.& 15. Legatos ex Alexandria misit Romam conciliandae amicitiae gratia: imperauit annis 40. Cyprum & Phoeniciam tenuit: ab hoc omnes alij reges Aegyptiaci, vocati sunt Ptolemaei.
BERENICE
vxor fuit Ptolemaei praedicti, de cuius nomi ne Philadelphus eius filius, quam in sinu Arabico extruxit vrbẽ, appellauit. Fuit & altera Berenice, Philadelphi & Arsinoes filia, quae Ptolemaeo Euergeti nupsit, cuius crines in coelum relati feruntur, autore Conone mathematico.