Full text: Rouillé, Guillaume: PRIMA PARS PROMPTVARII ICONVM INSIGNIORVM A' SECVLO hominum, subiectis eorum vitis, per compendium ex probatissimis autoribus desumptis

150.

Figure
Type: drawing

    XENOCRATES Platonis auditor fuit, tardus quidem ingenio, quem Plato Aristoteli conferens, alterum freno, alterum dicebat egere calcaribus: item, cui equo quem asinum iungo? fuit tamen tantae seueritatis, atque integritatis, tantáque illius verbis fides habita, vt cùm nullius iniurati testimonium admitteretur, huic soli remiserint Athenienses iusiurandum: tantae continentiae, vt Phryne ac Laïs, insignia scorta, nullis eum vnquam blandimentis allicere potuerint, quinetiam statuam non hominem esse dixerint: tantae frugalitatis, vt maximas pecuniae summas sibi ab Alexandro, itémque ab Antipatro missas recusauerit: tantae erga praeceptorem Platonem obseruantiae, atque amicitiae, vt cùm Pla toni Dionysius diceret, caput tibi quisquã tollet, hic suum ostendens, nullus, inquit, id prius quàm istud abscindet. Vide Dioge. Laer. li. 4.S. Aug.de ciui. Dei li. 8. ca. 12.& Vale.Max. li. 4. ca. 3.
    EPICVRVS Neoclis filius, tempore Xenocratis Athenas adiit. Is vulgò dicitur summum bonum in voluptate constituisse. verùm sic suam explanat mentem in epistola ad Menicaeum: Cùm voluptatem finem esse dicamus, non eam quae in guftu & ingluuie est posita, vt quidam ignorantes, aut malè accipientes arbitrantur, sed non dolere corpore, animóque tranquillum esse dicimus: virtutes iucundae vitae contunctae sunt, iucundáq; vita separari à virtutibus nequit. Diog. Laert. lib. 10.agnitus est Epicurus circa annum mundi 3635. an te Christum natum 327.
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer