Full text: Rouillé, Guillaume: PRIMA PARS PROMPTVARII ICONVM INSIGNIORVM A' SECVLO hominum, subiectis eorum vitis, per compendium ex probatissimis autoribus desumptis

149.

Figure
Type: drawing

    ALEXANDER , cognominatus magnus, successit patri Philippo in regno Macedoniae, anno mundi 3628. ante Christum natum 334. anno aetatis 20. hic conspecta Asia, summo desiderio obtinendae accensus, ac spe eximia, patrimonium omne suum quod in Macedonia Europáque habebat, amicis diuidit, sibi Asiam sufficere praefatus. Persis dictitans longa iam satis & matura imperia contigisse, quorúmque tempus esset vices excipere melius acturos. Sed neque alia quàm regis animorum, exercitus praesumptio fuit: nam obliti omnes coniugum liberorúmque, & longinquae à domo militiae, Persicum aurum, & totius orientis opes, iam quasi suam praedam ducebant, nec belli periculorum, sed diuitiarum meminerant. milites à populatione Asiae prohibuit, parcendum suis rebus praefatus, nec perdenda ea quae possessuri venerant. In exercitu habuit peditum 32000. equitum 4500. naues 182. Milites elegit veteranos, vt magistros mi litię magis quàm milites electos putares. Dariumvicit. Persarum peditum 20000. occidit: equitum 1500. mater, vxor, filiae Darijcaptae sunt. Babyloniam cepit, Persepolim diripuit, Indiam ad Gangem vsque obtinuit. Imperauit annos 12. Vide Plutar. in eius vita, & Iusti. multis in locis.
    THALESTRIS , Amazonum regina, Alexandrum adiit, concubitum ad prolem suscipiendam petiit, & obtinuit. Vi de Iusti. li. 2.& 12. Quin. Cur. li. 6. Oro. li. 3. ca. 18.de hac vide etiã supra in Penthesilea.
k 2
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer