Full text: Rouillé, Guillaume: PRIMA PARS PROMPTVARII ICONVM INSIGNIORVM A' SECVLO hominum, subiectis eorum vitis, per compendium ex probatissimis autoribus desumptis

144.

Figure
Type: drawing

    MAVSOLVS Cariae regulus, quae est in Asia minore, obiit anno mundi 3586. ante Christum natum 376. huic Arte misia vxor fuit, quae illum vsqueadeo amauit, vt illius demortui cineres vino mixtos biberit, alij dicũt aqua odoribus mixta: praeterea sepulchrum illi extruxit, quod ab Oriente caelauit Scopas, à Septentrione Bryaxis, à meridie Timotheus, ab occasu Leochares: priusquam id operis peragerent, obiit Artemisia: nec tamen recesserunt nisi absoluto iam, id gloriae ipsorum, artísque monumentum iudicantes.Plin. li. 36. ca. 5.
    ARTEMISIA , Mausoli vxor, molita est, conseruandae mariti memoriae causa, sepulchrũ memoratissimum, dignatúmque numerari inter septem omnium terrarum spectacula. Id mo numentum Artemisia cùm diis Manibus, sacris Mausoli dicaret, agona, id est certamen laudibus eius dicundis fecit: proposuit praemia pecuniae, aliarúmque rerum amplissima. Ad eas laudes decertandas venisse dicuntur plerique diserti viri, inter quos Iso crates ac Theopompus, quem vicisse iudicatum est. Aul. Gel. lib. 10. ca. 18. Boc.& Herodo. li. 7.
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer