Full text: Rouillé, Guillaume: PRIMA PARS PROMPTVARII ICONVM INSIGNIORVM A' SECVLO hominum, subiectis eorum vitis, per compendium ex probatissimis autoribus desumptis

142.

Figure
Type: drawing

    PLATO Philosophus Aristone Patricio inter Athenienses ciue, & Perictiona siue Prona natus est. claruit circa annum mun di 3575. ante Christum natum 387. à corporis habitu egregio, Plato dictus est, aut ab orationis vbertate & mira amplitudi ne, cùm prius Aristocles ex aui nomine diceretur: 20. annos natus, Poëticam miro complexus est ingenio: celebratas Tragoedias, atque alia catmina scripsit, suauíque vocis sono pronuntiauit, nisi quòd ad gracilitatem tẽderet. Postea Philosophiam amplexatus, Poëticam reliquit: Socratis discipulus fuit, & Aristotelis ac Xenocratis praeceptor. Ter militauit, egregiúmque militem se praestitit. Ter in Siciliam nauigauit: tertiò rediens, venundatus, atque à Dionysio Tyranno extrema penè passus est. In Aegypto didicit quaecunque illic magna habebantur. Philosophiam in moralem, naturalem, & rationalem distribuit. Varia de eius morte scribuntur. Vixit annos 80. Vide Dioge. Laër. libr. 3. August. de ciui. Dei li. 8. ca. 4. & Plutar. in eius vita.
    ARISTOTELES patre Nicomacho medico, natus est in obscuro oppido Stagira: vbi adoleuit, Athenas studiorum gratia missus est. Platonem audiuit annos 20. Deinde in Macedoniam euocatus à Philippo, & Alexandro filio in disciplinam tradito, maximam autoritatem in regno promeruit. huius scripita extant quàm plurima, quae vel ad eloquentiam spectant, vel ad ciuilem, moralémque disciplinam, vel ad secreta naturae. Dioge. Laër. li. 5.Plutar.in eius vita.
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer