140.
THRASYBVLVS
à triginta Atheniensium tyrannis in exilium actus, audendum aliquid pro patria ac salute communi, etiam cum periculo ratus, adiunctis sibi exulibus, reditum in patriam manu comparauit, lato prius Plebiscito de iniutiis vltro citróq; obliterandis. sic Tyrannis victis popularis status restituitur eius opera, anno mundi 3558. ante Christum natum 404. Xeno. rerum Graecarum lib. 4. Iustin. lib. 5. Putarc. in Pelopida. Cicer. in Philip.
EPAMINONDAS
Thebanorum dux fortissimus, claruit circa annum mundi 3590. ante Christum natum 372. fuit vestium tenuitate, cibi moderatione, laborum tolerantia, atque, in fungendo imperatorio munere, synceritate singularis ac praestantissimus: huic soli ex amicis nunquam vt quicquam acciperet, potuit persuadere Pelopidas. hic dum non ducis tantùm, verumetiam fortissimi militis officio fungitur, grauiter vulneratur. fuit incertum, vírne melior an dux esset. honores ita gessit vt ornamentum non accipere, sed dare ipsi dignitati videretur: literis & Philosophia vsqueadeo clarus, vt mirum esset vnde tam insignis militiae scientia homini inter literas nato. Saucius ac semianimis quaesiuit num cadenti sibi scutũ ade misser hostis, quod sibi allatum, velut laborum gloriaeq́ue socium, osculatus est: iterum quaesiuit vtri vicissent: vt Thebanos audiuit, velut gratulabundus patriae expirauit, apud Mantineam cum Lacedaemoniis congressus.Iustin. lib. 6.Plutar.in vita Pelopidae, Cicer.in epist. ad Luceium.