Volltext: Rouillé, Guillaume: PRIMA PARS PROMPTVARII ICONVM INSIGNIORVM A' SECVLO hominum, subiectis eorum vitis, per compendium ex probatissimis autoribus desumptis

139.

Figure
Type: drawing

    CONON Atheniensis dux in locum Alcibiadis suffectus est. hic classem maxima industria adornat, anno mundi 3553. ante Christum natum 409. Sed nauibus exercitus deerat, fortissimis quibusque in Asię populatione amissis: armantur tamen senes aut impuberes pueri, & numerus militum sine robore exer citus expletur. non magnam bello moram aetas facit. Omnibus captis aut occisis, cum dux Conon superfuisset solus, crudelitatem ciuium metuens, ad Regem Cyprium contendit. Athenienses 30. rectores accipiunt, quos triginta Atheniensium tyrannos vocant. Lacedę monij formandas Lysandro Athenas tradunt: repletur Graecia Atheniensium exulibus. Tandem Pharnabazus cum Conone classe comparata, Laconicas maritimas ciuitates incommodis affecit: pugnatur: vicit Conon. Videto Iustinum lib. 5. & 6.
    LYSANDER Lacedaemoniorum dux factiosus, Alcibiadem in capitis adduxit periculum: totius Graeciae odium in Lace dęmonios concitauit. hoc duce Conon nauali praelio victus est. paulò pòst tamen duce Conone victi sunt terrestri praelio Lacedęmonij, in quo occisus etiam est ipse Lysander. Tunc restituta est per Cononem terrestri praelio Atheniensibus libertas, per quem antea amissa maritimo praelio fuerat. Videto vt supra, & Plutar. in eius vita.
i 5
Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer