Full text: Rouillé, Guillaume: PRIMA PARS PROMPTVARII ICONVM INSIGNIORVM A' SECVLO hominum, subiectis eorum vitis, per compendium ex probatissimis autoribus desumptis

137.

Figure
Type: drawing

    ASPASIA mulier, consuetudinem amatoriam cum Pericle habuit, quam vnicè adam auit: nam cùm exiret domo, & cùm ingrederetur, eam osculabatur. hanc nomine & gloria claruisse ferunt. Quae autem in bello contra Samios gesta sunt, decreto Periclis ob Milesios, rogatu Aspasiae facta dicũtur. Vxorem Peri cles alteri dedit, cùm ingrata vtrique vitae cõsuetudo foret, hanc autem Aspasiam superinduxit. Plutar. in Pericle.
    PERICLES Atheniensium dux, cum Sophocle Poëta tra gico, missus est aduersus Lacedaemonios, qui diuerso exercitu, Lacedaemoniorum agros vastauerunt, & multas Achaiae ciuitates Atheniensium imperio adiecerũt. his malis fracti Lacedęmonij in annos triginta pepigerunt pacem: sed tam longum ocium inimicitiae non tulerũt. Quare intra quindecim annos, fines Atticos populantur, hostes ad praelium vocant: verùm Athenienses Periclis consilio iniuriam differunt in tempus vltionis. Deinde interiectis aliquot diebus naues conscendũt, & nihil sentiẽtibus Lacedęmoniis, totam Spattam depraedantur, multóque plura auferunt quàm amiserant. Post haec nauali praelio victi Lacedęmonij, fugerunt: pacem in annos quinquaginta fecerunt, quam non nisi sex annos inuiolatam obseruarunt. haec facta sunt temporibus Artaxerxis, anno scilicet à mundo condito 3536. ante Christum natum 426. Iusti. lib. 3. Plutar. in Periclis vita. bellum intestinum, quod Peloponnesiacum dicitur, tunc incepit, quod durauit annis 27. de quo Thucy. & Xeno. De Pericle mẽtionem quoque facit Eras. in apoph. lib. 5. & 8.
i 4
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer