Full text: Rouillé, Guillaume: PRIMA PARS PROMPTVARII ICONVM INSIGNIORVM A' SECVLO hominum, subiectis eorum vitis, per compendium ex probatissimis autoribus desumptis

136.

Figure
Type: drawing

    SOCRATES Sophronisci statuarij & Phanaretae obstretricis filius fuit. clarebat anno mundi 3531. ante Christum natum 431. hic veram Philosophiam esse praedicabat, seipsum cognoscere, talemque esse debere hominem, qualis vellet videri. Philosophiam naturalem deseruit, vt moralem amplexaretur. Constantissimus ille, nec tristior nec iucũdior vnquam visus est. pauperculus quidem extitit, at verò ab Apolline omnium sapientissimus dicitur iudicatus. In huius signo sculptum erat, hominis amicum esse, idipsum sapere: inimicum autem, desipere. Inuidia non caruit: accusatus est ab Anyto diuite, Melito Poëta, Lycone oratore, quòd malè de diis sentiret. Intrepidus coram iudicibus stabat, nec voluit quam ei parauerat orationem Lysias, orator percelebris, ad sui defensionem, pronuntiare: quinimo ad bibendam cicutam damnatus, eam sumpsit intrepidè. Athenienses tandem delatores eius occiderunt: aeneámq; statuam ei erexerunt, quam in templo collocarunt. Cice. li. 1. de Orato. Aelianus, Plin. libr. 7. August. de ciui. Dei, li. 8. ca. 3.
    XANTIPPE , vxor fuit Socratis, quae cùm molestissima esset, atque aliquando post nimios clamores & iurgia, sordidam aquam in caput illi iecisset, haud aegrè ferens respondit, Sciebam post tonitru venturam pluuiam, interrogatus ab Alcibiade Socrates cur tam acerbam vxorem domo non exigeret, quoniam, inquit, cùm talem domi perpetior, insuesco vt aliorum foris iniuriam feram. Vide Gel. li. 1. cap. 17. & Apophtheg. Eras.
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer