133.
THEMISTOCLES
, Atheniensium dux fortissimus ac prudentissimus, ingenti gloriae studio tenebatur. hic fusis, fugatísque Persis, atq; eorum Rege Xerxe, Athenas reaedificauit, muro cinxit, Pyreúmque ciuitati iunxit, anno mundi 3492. à Christo nato 470. nec tamen inuidia caruit, dicere solitus se neque honoribus ab Atheniensibus affici, neque apud eos in admiratione esse, sed procella vexatos imminente periculo, ad se veluti platanum subterfugere, reddita autem serenitate, euellere atque deiicere. Suffragiis è ciuitate eiectus, eiúsque dignitate ac nimiis opibus depressis, grauis fortuna inimico patrię supplicem esse coegit. Nec tamen, iussus à rege Persarum, ad quem desciuerat, Graecis bellum inferre, ira in ciues suos eum cõcitare potuit: nec maximi honores atque opes ad patriam bello lacessendam impulerunt: fortasse quidem ratus opus maius quàm vt à se confici posset, praeclaris tum ducibus abundante Graecia, praesertim Cimone. Itaq; fertur cpoto taurino sanguine, venenóq; infuso, in Magnesia diem obiisse, annos natus 65. Plutarc. in Themisto. Thucy. li. 1. huius etiam Themistoclis meminit Eras. in apophth. li. 5. & 8.
STESILEA
, eleganti forma mulier, amata fuit ab Aristide ac Themistocle: inde fortasse conflato liuore, perpetuo flagra runt inter se odio: quanquam vitae ac morum dissimilitudo, non parum auxisse odium dicatur: nam Aristidem contraria in repub. sententia aduersarium semper habuit Themistocles. Vide Plutar. in Themistocle.