Full text: Rouillé, Guillaume: PRIMA PARS PROMPTVARII ICONVM INSIGNIORVM A' SECVLO hominum, subiectis eorum vitis, per compendium ex probatissimis autoribus desumptis

128.

Figure
Type: drawing

    DARIVS Hystaspis filius, hinnitu equi rex declaratus est, anno mundi 3441. ante Christum natum 521. Smerdis & Pa tizithes qui regnum vsurparant, occisi sunt antequam imperaret hic, qui etiam Smerdin occidit, detecta per Otanem eius fraude: nam Smerdis hic, se Cambysis fratrem dicebat, quòd illi de facie ac nomine similis esset: attamẽ ab aurium mutilatione dolus deprehẽsus est. Porrò Darius hic, Atossam Cyri filiam vxorem duxit, ex qua liberos sustulit, inter quos Xerxes fuit: hanc atossam putant nonnulli fuisse Hester. hic permisit Iudaeis remigrare in Iudaeam, ac templum reaedisicare: vasa & thesauros templi restituit. Prouincias viginti constituit, earúmq; sin gulis pręsides pręfecit, taxato quod penderetur tributo. etenim sub Cyro & Cambyse nihil dum fuerat circa tributa institutum, sed munera afferebãtur. hic Getas subegit, Thraces se dedidere: at Scythae hunc in fugam adegêre. Vide Herod. li. 3. nam Iusti. li. 1. Smerdin, siue Smerdem, de quo supra, Oropastem vocat.
    ZOPYRVS , praecisis de industria, labiis, naso, auribus, no mine transfugae Babylonem profectus, corpus populo laniatum ostendit: cõstituitur dux omnium suffragio aduersus Dariũ, qui Babylonem iandiu frustra obsidebat, cui tandem creditum sibi exercitum prodidit: sícque Babylonem quę defecerat, & ab Assy riis occupabatur, recuperauit Darius, memorabili hoc quidẽ facto Zopyri: cui fuit etiam Megabizus filius, dux exercitus Darij in Europa, qui & Thraciam subegit. Herod. lib. 3. Iusti. lib. 1.
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer