Full text: Rouillé, Guillaume: PRIMA PARS PROMPTVARII ICONVM INSIGNIORVM A' SECVLO hominum, subiectis eorum vitis, per compendium ex probatissimis autoribus desumptis

127.

Figure
Type: drawing

    EPIMENIDES Poeta Cretensis, Atheniẽsibus pestilentia laborantibus dixit ciuitatem purgari oportere: eò cùm rogatus venisset: iussit oues albas atque nigras apud Areopagum immolari. inde recedens domum, purgatis Athenis, ab Atheniensibus pecuniam recusauit (nã etiam Poetas haud facilè auaros videas.) Hic, iuuenis in agrum ad custodiendum pecus missus ab. Agiasarcho patre, in quodã antro obdormisse dicitur annos 75. hinc manauit prouerbium, Epimenidis somnũ dormire. Fertur primus domos atque agros expiasse, delubrá que erexisse. expiauit itaque Athenas anno mundi 3368. ante Christum natum 594. Vide Dioge. Laër. lib. 1. Plato. lib. 1. & 3. de legibus Apule. lib. 2. Floridorum.
    PYTHAGORAS Samius, Mnesarchi anulorũ sculptoris filius, clarebat circa annum mundi 3439. ante Christum natum 523. hic primus, amicorum omnia communia, dixit, amicitiám. que aequalitatem: cuius etiã discipuli facultates omnes in vnum deponebant, & quin quennium silebant. Animatis abstinere iussit, assuefaciẽs homines ad faciliorem victum. fertur primus Grae cis pondera & mensuras inuexisse, primúmque, vesperum atque Luciferum idem sydus dixisse. sequuntur aliquot eius symbola:
    Ignis gladio non fodiendus. Statera non transilienda. Cor non edendum. Verso ad Solem vultu non mingendum. Extra publicam viam non eundum. A fabis abstinendum. Sunt & alia quae referuntur latiùs à Diog. Laer. li. 8.
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer