Full text: Rouillé, Guillaume: PRIMA PARS PROMPTVARII ICONVM INSIGNIORVM A' SECVLO hominum, subiectis eorum vitis, per compendium ex probatissimis autoribus desumptis

126.

Figure
Type: drawing

    CAMBYSES Persarum Rex secundus, successit Cyro, anno mundi 3433. ante Christum natum 529. Is dicitur Artaxerxes, 1. Esdrę 4. ca. qui templi & ciuitatis ędificationem prohibuit, quam Cyrus, pater permiserat. Sub hoc Hebraei historiã Hester factam asserunt: alij in tempora Darij, Hystaspis filij, reiiciunt. Is Aegyptum suo regno adiecit, sed offensus illorum su perstitionibus, Apidis, caeterorúmque deorum aedes dirui iussit. Ad Ammonis quoq; templum expugnandum exercitum misit, qui in Libya deserta arenis obrutus, vniuersus interiit. Smerdin fratrem ex vtroque parente, interfici iussit, liuore commotus, quòd solus ille arcum duobustraheret digitis, quod nemo alius è Persis poterat: praeterea eo in Persidem profecto, somniarat sibi nuntiari in regio sedentem fratrem Smerdin solio coelum vertice tangere: quare metuens ne se necato, à fratre occuparetur imperium, Prexaspem ad illum occidẽdum misit: Sororem quam in vxorem duxerat, interfecit. Cęterùm Actabanem obsidens, proprio se interemit gladio, anno regni 8. fuit quoq; alter Cambyses, mediocris dignitatis Persa, huius auus, Cyri pater, ac Mãdanes maritus. Vide Herodo. li. 3. Iusti. li. 1. Ioseph. li. 11. cap. 2.
    HOLOFERNES Dux exercitus Cambysae supra dicti, missus est ab eo aduersus prouincias quae suo ipsius nolebãt subdi imperio. Hic Bethuliam obsedit, ciues ad extremam redacti sitim se dedere volebant: at consilio, atque insigni facinore Iudith liberãtur. Vulgatior est Iudith historia, quàm vt hîc ad vnguem referri consentaneum sit. Vide librum Iudith.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer