Full text: Rouillé, Guillaume: PRIMA PARS PROMPTVARII ICONVM INSIGNIORVM A' SECVLO hominum, subiectis eorum vitis, per compendium ex probatissimis autoribus desumptis

125.

Figure
Type: drawing

    L. TARQVINIVS Superbus, septimus ac vltimus Ro manorum Rex, regnare incepit anno mundi 3431. ante Christum natum 531. primus vincula excogitauit, fustes, carceres, compedes, catenas, exilia, atque metalla. Volscos vicit: oppida va lida in Latio, Gabios, Suessámque Pometiam subegit: cum Thu scis pacem fecit, templum Ioui in Capitolio aedificauit. verùm Ar deam oppugnans, imperium perdidit. nam omnibus cùm esset exosus, accepta occasione ex violatione Lucretiae, quam Sextus Tarquinius filius eius armatus noctu cõstuprarat, Romanieum cum suis omnibus eiecerũt. defecit ab eo exercitus qui ciuitatem Ardeam decem & octo miliaribus ab vrbe Roma distantem, oppugnabat: atque etiam Romam veniens Rex ipse, portis exclusus est. ita Romae septem regnarunt Reges annos 244. qui vix ad decimum quintum vrbis miliarium possidebant. postea crearunt Romani Consules. Titus Liu. li. 1. Diony. Hali. li. 4. Eutro. li. 1. Plutar. in Bruti vita.
    TVLLIA vxor fuit L. Tarquinij Superbi, filiáque Seruij Tullij. haec occiso patre, cuius caedis conscia erat, carpento in forum inuecta, nec reuerita coetum virorum, euocauit virum è Curia, primáque Regem appellauit: deinde, redeundo, per patris demortui corpus carpentum egisse fertur. Diony. Halicar. & Titus Liuius vt supra.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer