Full text: Rouillé, Guillaume: PRIMA PARS PROMPTVARII ICONVM INSIGNIORVM A' SECVLO hominum, subiectis eorum vitis, per compendium ex probatissimis autoribus desumptis

124.

Figure
Type: drawing

    HIPPONAX , Iambicus Poëta fuit, insignis foeditate vul tus: quamobrem imaginem eius sculptores Bupalus & Anthermus publicè deridendam proposuerunt. quod indignè ferens Hipponax tam amarum carmen in eos distrinxit, vt à nonnullis credatur eos ad suspendium compulisse. Scazontem, carminis iambici genus, fertur inuenisse Hipponax, quod ab eius nomine Hipponacticum, seu Hipponacteum, vocatur. Plin. li. 36. ca. 5. hu ius meminit. Clarebat autem Hipponax circiter annum mundi 3424. ante Christum natum 538.
    BVPALVS & Anthermus filij fuerunt Anthermi Chij, qui in arte sculpendi clarissimi extitere. ij feruntur sculpsisse Hip ponactis deformis Poëtae imaginem, de qua hîc supra mentionem feci: teiicit tamen Plinius vt falsum, quod ad laqueum adacti fuerint à Poëta: complura enim (inquit) in finitimis insulis simulachra postea fecere, sicut in Delo, quibus subiecerunt carmen, non vitibus tantùm censeri Chium, sed & operibus Anthermi filiorum. In ipsa Chio narrata est operis eorum Dianae facies in sublimi posita, cuius vultum intrantes tristem, exeuntes exhilaratum putant. Consuli to Plin. lib. 36. capit. 5. vt supra citaui. nec est hîc repetenda à me annorum supputatio quam supra inserui, cùm iisdem vixerint temporibus sculptores hi, cum Hipponacte Poëta praedicto, vbi habes annorum rationem.
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer