Full text: Rouillé, Guillaume: PRIMA PARS PROMPTVARII ICONVM INSIGNIORVM A' SECVLO hominum, subiectis eorum vitis, per compendium ex probatissimis autoribus desumptis

123.

Figure
Type: drawing

    ZOROBABEL , filius Salathiel, Iudęorum Dux fuit anno à mundo condito 3418. ante verò Christum natum 544. Hic Regis Iechoniae in directa (quam vocant) linea, nepos erat: qui cum Iehosua, siue Iesu, Sacerdote summo, in Iudaeam remigrauit, & cum multis Iudaeorum millibus: templi Hierosolymitani fundamenta iecit, permittẽte Cyro Persarum Rege, qui Babyloniam ceperat, regnúmque & mon archiam ad Persas transtulerat, Rege Baltazaro interempto, iuxa Prophetiam ac praedictionem Danielis, imperante apud Romanos Seruio Tullio Rege sexto: quanquã Orosius lib. 2. cap. 6. sentiat regnante Tarquinio superbo, septimo atque vltimo Romanorũ Rege, captam fuisse à Cyro Babyloniam. At verò Baltazar imperitabat Chaldaeistẽpore Seruij Tullij: sub quo Baltazare Daniel scripturam mysticam legit & interpretatus est: autore Eutropio, li. 1. Caeterum quatenus attinet ad historiam sacram de Salathiele & Iehosua, consulito li. 1. Esdrae ca. 1. & sequentibus. item Aggęum & Zachariam Prophetas, & Ecclesiasticum, cap. 49. ipsum deniq; Iosep. li. Antiq. 10. cap. 1. ac Ioan. Cario. chro. li. 2.
    IEHOSVA , qui & Iosue, & Iesus dictus est, summum gessit apud Iudaeos sacerdotiũ, temporibus Zorobabelis supradicti, cuius & in remigratione ex captiuitate Babylonica comes fuit. Vide vt supra. Hic (vt Philo refert) historiam Iudith & Hester conscripsit. Fuit alter eiusdem nominis Iosue (ne erres) Israëlitici populi post Moysen Dux, qui cum Caleb in terram à Deo promissam tandem peruênit.
h 5

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer