Full text: Rouillé, Guillaume: PRIMA PARS PROMPTVARII ICONVM INSIGNIORVM A' SECVLO hominum, subiectis eorum vitis, per compendium ex probatissimis autoribus desumptis

116.

Figure
Type: drawing

    THALES , primus sapiẽs & Physicus Philosophus vocatur circiter annum mundi 3325. ante Christum natum 637. principe apud Iudaeos Iosia, apud Athenienses Damasia, apud Rom. Anco Mar. sunt qui ad Ezechiam, & malè quidem, reserant: nam attigit prima Cyri tempora, cum quo & congressus est: vixítque annos ferè centum. Euse. li. 10. praepa. Euang. Hic Mileti ciuis adscriptusest, profectus cum Neleo ex Phoenice, à Cadmo & Agenore originem trahens. Post reip. negocia sese ad contemplandam rerum naturam transtulit. Sunt qui illum immortales animos primùm dixisse asseuerent: & solis cursum reperisse, & annum in 365. dies diuisisse. huius hae sunt praecipuae sententiae:
    Parcè loqui prudentis animi indicium est. Quae in alijs damnes, ipse ne feceris. Amicorum praesentium & absentium aequè memores esse debemus. Noli ditari nequiter. Quae parentibus feceris, eadem ipse à filijs expecta. Malè cogitans nedum malè agens, Deos haudquaquam latet. Difficile seipsum noscere. Diog. Laër. libr. 1. scribit aestu ac siti eum in spectaculis excessisse. Volater. li. 20.
    CHILO Lacedęmonius, Ephorum ac sapientum vnus, claruit tempore Thaletis, Solonis ac Aesopi, vt ait Plutar. in Solone. Huius hae sunt sele ctiores sententiae: Periti ab imperitis bona spe differunt. Lingua semper, sed in conuiuio praesertim continenda.
    Proximo non maledicendum, alioquin quae nobis dolebunt audiemus.
    Nemini intẽtãdae minae, id enim muliebre est. Damnum potius quàm turpe lucrum eligendum. Aurum cote examinatur, auro autem hominum mens. Obiit Pisae prae laetitia, quòd filius in Olympiis coronatus esset. Vide vt supra.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer