115.
SAPPHO
Poëtria, Scamandronymi filia fuit, cuius sapientiam admiratur etiam ipse Plato: haec tamen cùm vidua esset, ac filiam etiam ex viro diuite defuncto, Cleidẽ haberet, Phaonem perditè amauit: nam cùm ille in Siciliam discessisset, & hęcab eo se sperni vereretur, ardens, amorisque impatientissima, statuit etiam capitis periculo surorem lenire, demisso in mare corpore ex leucade, Epiri promontorio. amicam etiam habuit Erinnam Poëtriam: de quibus graecum extat epigramma in hunc sensum: quantò Erinnã in Lyricis Sappho, tantò Sapphus gloriam Erinna hexametris praecellit. Mitylenaei Sapphus imaginem nummis in sculpebant. Rhodig. li. 9. ca. 24. & li. 10. cap. 2. item li. 14. cap. 1. haec carminis Sapphici inuentrix fuit, cui & nomen dedit: & decima Musa dicta est, vnde Ausonius:
Lesbia Pierijs Sappho soror addita Musis.
extat & Antipatri Sidonij distichon Graecum, in hunc sensum, Mnemosynen matrem Musarum cepit stupor, quando audiuit dulcisonam Sappho: nunquid decimam Musam (inquit) habent mortales? Fuit sanè in Lesbo altera Sappho, verùm meretrix, haec autem Poëtria, tempore Tar. Prisci, de quo supra.
PANTHEA
Abradatae vxor fuit, forma & castitate praecellens: haec à Cyro maiore capta, Araspe Moedo seruãda traditur, qui apud Cyrũ affirmat nondũ esse ortã hac pulchriorẽ: nec tamen eam adiit aut accersiuit Cyrus, ne à rebus gerendis auoca retur: quare & ipsa id beneficij, nempe non attentatae castitatis, rependens, virum Cyro reconciliat, animátque, & armat, vt stre nuè pro Cyro pugnet: attamen inter pugnandũ occumbit: ínq; demortui viri pectus imposito hęc se iugulat capite: tres quoque spadones stãtes vbieos iusserat, quod factũ erat intuiti, districtis acinacibus ibi se iugulãt. Xen. li. 7. in Cy. Pae. & Rho. li. 13. ca. 33.