Full text: Rouillé, Guillaume: PRIMA PARS PROMPTVARII ICONVM INSIGNIORVM A' SECVLO hominum, subiectis eorum vitis, per compendium ex probatissimis autoribus desumptis

114.

Figure
Type: drawing

    TARQVINIVS Priscus qui prius Lucumo, Romanorum Rex quintus, imperauit Romanis anno mundi 3349. ante Christum natum 613. apud Ancum Martium liberaliter dextréque obeundo officia, in familiarem venit amicitiam, vt publicis ac priuatis consiliis bello, domíque interesset, & per omnia expertus postremo tutor etiam liberis Regis, testamento institueretur. mortuo Anco, instituit hic vt quàmprimũ comitia Re gi creando fierent, quibus indictis, sub tempus pueros regios venatum ablegauit: & primus petisse ambitiosè regnum & orationem habuisse ad conciliandos plebis animos compositã fertur: maximè verò cùm Tatium Sabinum, etiam ex hoste Regem factum diceret, ac inculcaret, populus eum regnare iussit. numerum Senatorum & equitum duplicauit: Circũ Romae aedificauit, ludos Romanos instituit magnificos: Sabinos vicit: Latinos priscos domuit: primus triumphans Romae intrauit: muros & cloacas fecit: Capitolium inchoauit. Tandem à filiis Anci Martij, cui in regno successerat, intersectus est 37. imperij anno. his temporibus Ierusalem à Nabuchodonosore capta ac euersa est: & Massilia condita. Consulito li. 1. Eutrop. Diony. Halicar. li. 3. Titum Li ium li. 1. deca. 1.
    TANAQVIL , Tarquinij Prisci vxor fuit, perita, vt vulgo Etrusci, coelestium prodigiorum mulier. Haec cùm aquila suspensis demissa leniter alis pileum viri abstulisset, rursúsque velut ministerio diuinitus missa, capiti aptè reposuisset, haec inquam, virum complexa, alta sperare iussit. id siquidem factum est ipsis primò Romam ingredientibus, antequam regnaret ipse Tarqui nius Priscus. Vide vt supra.
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer