Full text: Rouillé, Guillaume: PRIMA PARS PROMPTVARII ICONVM INSIGNIORVM A' SECVLO hominum, subiectis eorum vitis, per compendium ex probatissimis autoribus desumptis

113.

Figure
Type: drawing

    DANIEL Propheta vaticinabatur tempore Iechoniae, & Ieremiae. Hic à Nabuchodonosore cum sodalibus captiuus abdu ctus est, anno mundi 3348. ante Christum natum 614. Chaldaeorum artes & linguam 3. an. didicit: Somnia Regis Nabuchodonosor exposuit, & visionem Baltasaris. in lacum leonum coniectus, atq; inde eductus est: Susannã liberauit. De somnio 4. bestiarum quae 4. mundi regna signabant: vtq́; ei 70. hebdo. visionem edisseruerit Gabriel Angelus, & pleraque alia qui cupit nosse, legat huius Danielis librum, & Iose. li. 10. ca. 12. Hic instabat assiduis precibus apud Deum, pro Nabuchodonosore transformato, praedixítque vt formam & regnum recuperaret: quare indidit ei rex nomẽ Baltasaris filij sui: voluítque eum filiis cohaeredem instituere, quod ille recusauit. Vide Epipha. Obiit Daniel in Babylone, & sepultus est in spelunca regali, honorificè.
    EZECHIEL Propheta tempore Ieremiae, Baruch, & Danielis Prophetarum, extitit: hic adhuc puer cum aliis in Babyloniam captiuus abductus est, vbi prophetare incepit anno mundi 3349. ante Christum natum 613. anno tamen aetatis suae 30. ait Iero. in Chaldaea prophetasse Ezechielem: tum cum Ieremias in Iudaea. eius vide Prophetiã, & Iose. li. Anti. 10. ca. 9. Et Ecclesiast. ca. 49. In Babylone iudicauit tribum Dan & Gad: praedixítque culpa earum, non reuersurum populum Hierosolymam, quoad resipiscerent: quare exacerbati distraxerunt eum equis per crepi dines saxorum, & excerebrarunt eum, & sepelierũt in sepulchro Sem & Arphaxad. Vide chro. Guillel.
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer