Full text: Rouillé, Guillaume: PRIMA PARS PROMPTVARII ICONVM INSIGNIORVM A' SECVLO hominum, subiectis eorum vitis, per compendium ex probatissimis autoribus desumptis

112.

Figure
Type: drawing

    NABVCHODONOSOR magnus, qui ab Hebraeis Nabucadnezer dicitur, imperauit Babyloniis anno 4. regni Elia cim Regis Iudae: qui erat annus mundi 3329. ante Christũ natum 633. Hic bellum cum Pharaone Necho siue Nechaone, gessit, vicit, & totam Syriam vsq; Pelusium, Iudaea adempta, suae ditioni adiecit: Ioachin seu Eliacim, Regem sibi tributarium fecit, quem postea tributum recusantem, cepit, ligauit vt Babylonem duceret, attamẽ interim curauit interfici. Iterum Ierusalem tempore Sedechiae obsedit, habens principem militiae Nabusardan, filios Sedechiae occidit coram eo, ipsúmque patrem exoculauit, vinctúmque catenis abduxit Babylonem: templum succendit, ciuitate capta ac direpta. Tandem regno ob insaniam pulsus, cum feris septem annis in agro egit. Vide apud Danielem huius somnia de quatuor regnis mundi, item de aurea statua quam ado rari iussit, vide Iosep. lib. 10. ca. 7. & sequen.
    SEDECHIAS , qui & Mathanias, Iosiae filius, imperauit Iudaeis an. 11. à Nabuchodonosore suffectus in locum Ioachin, hac conditione vt tributum ei persolueret, verùm fidem illi fregit, spernens etiam consilia Ezechielis ac Ieremiae. Quare anno regni eius nono Nabuchodonosor obsedit Ierusalem, quã post 2. an. cepit, Regémque cum populo in Babyloniam abduxit, anno mundi 3348. ante Christũ natum 614. Haec est illa misera, ac vulgata captiuitas Babylonica annorum 70. Vide libr. 4. Reg. 24. & 25. ca. & lib. 2. Paral. 36. cap. Iere. 25. 37. & 52. cap. & Ezechie. 12. & 21. ca. & Iose. li. 10. ca. 9. & 10. Sedechias filios occi di vidit, statímq; ipsimet Sedechiae eruti sunt oculi, vt supra dixi.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer