Full text: Rouillé, Guillaume: PRIMA PARS PROMPTVARII ICONVM INSIGNIORVM A' SECVLO hominum, subiectis eorum vitis, per compendium ex probatissimis autoribus desumptis

109.

Figure
Type: drawing

    ZALEVCVS , vrbe Locrensium (quae in Graecia est, vel in Calabria, vt alii volūt) à se saluberrimis legibus munita, cùm filius eius, adulterij crimine damnatus, secundum ius ab ipso constitutum, vtroque oculo carere deberet, ac tota ciuitas in honorem patris, poenam adolescenti remitteret, aliquandiu repugnauit: tandem populi precibus victus, suo prius, deinde filij oculo eruto, vsum vtrique videndi reliquit. Ita debitum supplicij mo dum legi reddidit: aequitatis admirabili temperamento se inter misericordem patrem, & iustũ legislatorem partitus. Videto Va le. Max. li. 6. ca. 5. hic Zaleucus legũlator clarebat circiter annum mundi 3300. ante Christum natum 660. Hic attendat pius lector quàm diligenter obseruanda sint Christi mandata: cùm ethnicus hic tam mordicus suã obseruarit, ac inuiolatã retinuerit legem, vt nec oculo suo, quae pars est corporis delicatissima, simul ac praestantissima, pepercerit. Porrò scribit Diog. Laër. Za leucum edoctum fuisse à Pythagora, cuius postea meminerimus: qua in re non sat bene conuenit cum Chronica annorum supputatione, quemad modum nec aliis aliquot in locis.
    ARCHILOCHVS historicus qui scripsit de temporibus, & Simonides, item Aristoxenus Philosophus ac medicus, qui etiam complures libros de Musica scripsit, circa haec tempora florebant. praeterea iisdem his temporibus diruta est Alba. longa, quae 487. annos durauerat.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer