Full text: Rouillé, Guillaume: PRIMA PARS PROMPTVARII ICONVM INSIGNIORVM A' SECVLO hominum, subiectis eorum vitis, per compendium ex probatissimis autoribus desumptis

15.

siam, adiuti etiam consilio, ac iudicio, doctorum qui nobis sunt amici, primorum hominum, & nonnullorum medijs etiam temporibus τῶν ἀγρὰφων imagines excogitauimus. A d hoc scilicet vt H istoria nostra quemadmodum scripta, sic etiam picta suum habeat principium. E xinde etiã non rarò nobis cõtigit habuisse à primoribus viris duo, tria, quatuórve, aut plura vnius & eiusdẽ I mperatoris, R egis, P rincipis, aut alterius hominis illustris numismata: antiqua quidem illa, & ( vt apparebat ) minimè supposita: sed tamen omnino inter se dißimilia, aut propter aetatis incrementum, aut personarum formae mutationem, aut regionum vbi signabantur differentiam, aut aliud quoduis accidens. E t nos certè exijs tam multis, & tam varijs eiconibus, optimas & verißimas quasque pro prudentum hominum iudicio selegimus. Q uare si quis fortè extiterit, quí quas habet M etallicas imagines: & ab illis, hasce nostras dißimiles depraehendat: ne statim nos falsi arguat. A t is sciat neq; suas, neq; nostras in orbe solas haberi: & nos ( si rixari liberet ) eodem argumento, sed maiorimelioríque ratione suas illius falsas, & suppositas posse contendere. Q uicunque enim visurus sit venturis seculis A rgentea, aut A erea C ephalica C aroli quinti I mperatoris S erenißimi, aut C hristianissimi F rancorum R egis H enrici secundi, aut S olymani magni T urcarum D espotae ( qui omnes hodie viuunt & regnant ) ex ea tanta diuersitate, atque dißimilitudine: quòd aliorum quidem capita sint senilia, aliorum iuuenilia, barbata, imberbia, armata, inermia, nuda, operta, & pileata, inornata, & coronata lauro, auro vel diademate: si eaideo protinus falsaiudicabit: nae is omni prorsus iudicio carere videbitur: perspecta aetatum, temporum locorum, & habituum mutatione: praesertim cùm ipsa in ambitu ἐπιγραφὴ vbique similis, vbique eadem, veritatem satis arguat. P roinde nemo ex illis formarum varietatibus calumniandi occasionem arripiat. D enique ( vt finem faciamus ) hîc habes ( òlector ) thesaurũ locupletißimũ omniũ exemplorũ virtutis, gloriae, honoris, & immortalitatis. H îc enim tibi cernere licet coràm capita quasi viua, &
ora

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer