Full text: Goltzius, Hubert: VIVAE OMNIVM FERE IMPERATORVM IMAGINES, A C. IVLIO CAES. VSQVE AD CAROLVM. V. ET FERDINANDVM EIVS FRATREM, EX ANTIQVIS VETERVM NVMISMATIS SOLERTISSIME, NON VT OLIM AB ALIIS, SED VERE AC FIDELITER ADVMBRATAE, NEC NON EORVNDEM VITAE, ACTA, MORES, VIRTVTES, VITIA, SVIS COLORIBVS HISTORICO PENICILLO DELINEATAE.

92.

    L. SEPTIMIVS SEVERVS PERTINAX in exercitu non longè agebat ab Vrbe Roma, anno à Christo nato nonagesimo sexto, vbi audito Senatusconsulto magis ac magis de vlciscendis Pertinacis interfectoribus propositum confirmauit auxitq́;. Quare tantum egit apud Tribunos Plebis, vti interfectores illos modis omnibus ad praestandum sibi obsequium & obedientiam inducerent, atque insuper edictum promulgauit, vt vniuersa arma deponerent, in habitu pacis exirent, ac sibi tanquam Caesari inaugurationem iuramentumq́ue praestarent. Qui quidem per Tribunos Plebis eò persuasi Iulianũ deseruêre, qui suum deplorans infortunium permisit vti Imperium sibi abiurarent, omniaq́ue ornamenta imperialia omni vi in nouitium Imperatorem Seuerum transferrent. Ad hunc illi modum laureis redimiti sertis ad Seuerum supplices venerunt, vbi armis ac viris circunuenti ilicò fuere. Mox Seuerus irato animo huiusmodi ad ipsos orationẽ habuit: Posteaquam modò nostra virtute ac prudentia victi sitis, certè haud indigni hîc astatis, qui Imperio iure optimo litemini, viroq́ue illi magnificentiβimo, quem cùm defendere meritò debebatis, turpiter interemistis. Praeterea illustre hoc Imperium, quod à maioribus nostris perpetua gloria ac virtute summa, maximaeq́; nobilitatis nomine partum fuit, illud (inquam) Imperium longè clariβimum vos sceleratiβimi foeneratores tam turpiter, tamq́; ignominiose vendidistis: quasi verò res nihili ac nullius planè momenti aut precij fuisset. Ob quae sanè indigniβima flagitia, etiam atq; etiam considerate, & perpendite, quidnam estis meriti. Nihilominus nullius sanguinem fundam: nec tamen decet, vt deinceps vestris manibus Imperiali sanguine infectis cuiquam Caesarum inseruiatis. Mando igitur meis equitibus, vt omnem habitum equestrem vobis auferant, nudosq́; abire permittant. Iubeo item, vti vos procul hinc cedatis, nec vestrûm quisquam ad centesimũ miliare prope Romam depraehendatur, alioqui capite puniendus. Hi verò vbi sese ad istum modum nudos conspiciebant, moesti ac lachrymabundi abierunt. Interea, dum haec in castris ante Vrbem aguntur, Iulianus bona spe fretus in palatio Imperiali mansit. Proinde Tribunus Plebis quispiã, cui istud negocium ab Senatu Populoq́; Romano commissum erat, Iulianum obtruncat, rostrisq́; miseri Imperatoris caput praefixit. Deinde Seuerus eleganti militum ordine Vrbem ingressus est, multisq́ue magnum timorem atque horrorem sua praesentia incuβit: facilè enim apud sese eius fortitudinem ac seueritatẽ perpendebant. Senatus atque vniuersi ciues ipsi obuiam sertis ornati laureis processerunt, & à cunctis Pertinax salutatus est, eò quòd primus necem Pertinacis, grauiβimamq́ue Imperij ignominiam absque vlla sanguinis effusione vindicarat. Et postquam Ioui Capitolino sacrificasset, in palatium Imperiale profectus est. Postero autem die orationẽ habuit coram Senatu sanè luculentam, amicamq́ue, & quae spei prudentiaeq́ue multùm polliceri videbatur. Ex optimis tamen quibusque plaerique erant, qui sese mentem eius optimè scire aiebant, quiq́ue inter se mutuò clanculum dictitabant, ipsum inconstantem esse, callidum, aliud ore loqui, atq; aliud sub pectore reconditum seruare. Praeterea susq́ue deq́ue ferre fidem, iuramentumq́ue frangere, dummodo ex ea re quid lucri expectaret: quod etiam postea satis manifestum fuit. Nam vbi iam dies aliquot Romae imperasset, populumq́ue, equites, ac milites magnificè donasset, è vestigio suo exercitu ciuile bellum aduersus Nigerium in Oriente parauit, vti ipsum planè perderet. Facilè enim considerabat multas esse nationes, quae Nigerio concorditer adhaerebant. Britannicos praeterea nonnihil metuit, qui omnes viri erant sanè robusti fortesq́ue, ac Tribunum habebant D. Clodium Albinum claro nobiliq́; Romano genere ortum, opibus potentem, fortem, victoriosum, atque omni virtute ac probitate ornatum. Quibus rebus motus callidè Seuerus hunc tanquam Imperij collegam sibi adiungere cogitabat, ne interim dum in Oriente bellaret, hic sibi Imperium affectaret. Atque hac quidem ratione viro optimo atque amiciβimo spem magnam praebuit ad Imperium olim perueniendi, eò quòd in sua epistola ipsum Caesarem nuncupasset.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer