80.
L. AVRELIVS VERVS, & M. AVRELIVS ANTONINVS,
Imperium administrare simul aequo iure coeperunt à Christo nato centesimo sexagesimo secundo anno, fueruntq́ue ambo in filios ab Antonino Pio adoptati, quorum alteri M. Aurelio filiam Faustinam in matrimonium dedit, ipsum suo cognomine Antoninum nominans: verus hic erat Annij Veri filius. Caeterùm L. Aurelio vxorẽ dedit Lucillam M. Aurelij filiam indito cognomento Veri, quod anteà proprium fuerat dicti M. Aurelij. Atque illud quidem ideo fecit, vti amicè & concorditer ceu fratres Imperium simul administrarent. L. hic Aurelius naturalis erat filius L. Ceionij Commodi, quem adoptauerat Adrianus, quemq́ue suo praenomine donauerat, appellans eundem L. AElium Caesarem. Quoniam verò hic ante Adrianum moriebatur, in eius locum adoptatus est Antoninus Pius, idq́ue ea lege, vt defuncti filium (qui etiamnum infans erat) adoptaret, atque ad Imperium surrogaret. Verùm Antoninus ita publici commodi rationem semper habuit, vt Imperij gubernacula soli L. Vero committere noluerit, (eò quòd aliquantò durior, astutior, ac voluptuosior sibi videbatur) sed huic tradiderit veluti collegam M. Antoninum, qui contrà mitis, placidus, ac clemens in omni probitate sanè quàm honestiβimè versabatur, quiq́; ob egregiam suam virtutem in omni honesta actione enutritus penè à puero aduersa iuxtà ac prospera perferre solebat, eiusdem semper vultus atque animi. Praeter haec naturae bona etiam non vulgari praeditus erat scientia, quam ab Oratore Collatino Frontone acceperat, ita vt meritò sanè abs quolibet Philosophus habitus sit haud indoctus. Habebat item frequenter in ore sententiam hanc Platonis, nempè Tum demùm cum ciuitatib. bene beateq́ue agi, si aut eas Philosophi administrent, aut earum Principes philosophentur. Ob hanc igitur causam sic Antonino Pio placuit, vt vterque eiusdem potestatis Imperio praeesset, duoq́ue hi primùm simul Imperatores fuerunt. Hi Antoninum Pium, eiusq́; coniugem Faustinam, inter Diuos Senatus Populiq́ue Rom. consensu annumerarunt. Mox vt Vologesus Parthorum Rex mortem Antonini accepisset, conscripto exercitu Armeniam, Cappadociam, ac Syriam inuadit: quae res Romanis summae tristitiae ac dolori fuit. Verebantur enim, ne ex illo tumultu grauior insuper oriretur, quemadmodum iam saepe contigerat. Omnis tamen spes in duobus hisce Principibus posita erat, quos pariter praesenti obiectabant infortunio. L. Verus dux exercitus statuitur, vt qui erat durus fortisq́ue, quemadmodum diximus. At quoniam M. Antoninus philosophiae magis deditus videbatur, publicè ratum fuit, hunc magis aptum, magisq́; necessarium fore, qui ciues Romanos in officio contineret, omnem seditionem facilè praecaueret, iusq́ue ipsum administraret. Ac postquam cum ingenti exercitu L. Verus Athenas Diis sacrificaturus peruenisset, ingens ac terribilis flamma in aëre apparuit, quae ab ortu Solis ad occasum vsque ardere conspiciebatur. Quod quidem signum hominibus horribile visu fuit, & plaerisq; praesagium mutationis futurae. Deinde Parthiam ingressus, bellum non minus fortiter quàm fortunatè mouit, res graues ac difficiles expediuit: nec nisi domitis Parthis, repetita Armenia, in eaq́ue Rege constituto, qui populum in Imperio Romano contineret, & à cunctis malis defenderet, cessauit. Hinc deinde in Syriam profectus est, vrbemq́ue munitiβimam Seleuciam ad Hydaspidem fluuium sitam, militum quater centenis millibus deuicit. Atque ita hostibus superatis, singulisq́ue in pace & tranquillitate in intimam vsque Iudaeam constitutis, in Italiam rediit, Romaeq́ue honorificè triumphans in curru aureo ad Antonini latus aβidens exceptus est: vbi quum ad Capitolium hoc pacto simul peruenissent, vtrique cognomen inditum est Parthici, Maximi, atque Armeniaci. Verùm Antoninus, nec Armeniaci, nec Maximi titulum agnoscere voluit, vti eo honore vel solus victor potiretur. Non multò pòst L. Verus numine ictus obiit.