Full text: Goltzius, Hubert: VIVAE OMNIVM FERE IMPERATORVM IMAGINES, A C. IVLIO CAES. VSQVE AD CAROLVM. V. ET FERDINANDVM EIVS FRATREM, EX ANTIQVIS VETERVM NVMISMATIS SOLERTISSIME, NON VT OLIM AB ALIIS, SED VERE AC FIDELITER ADVMBRATAE, NEC NON EORVNDEM VITAE, ACTA, MORES, VIRTVTES, VITIA, SVIS COLORIBVS HISTORICO PENICILLO DELINEATAE.

9.

10.
ILLVSTRISSIMO, PRAEPOTENTISSIMO, VICTORIOSISSIMO'QVE PRINCIPI, D. PHILIPPO, HISP. ANGL. FRANC. NEAPOL. REGI. ETC. DIVI CAROLI. V. IMP. F.


    CVM ab annis hinc fermè duodecim, Illustriβime Rex, occeperim solertiβima indagatione perquirere, ignotum ferè penitusq́; in tenebris latitantem antiquorum nummismatum thesaurum, ac tandem incredibili labore, sumptuq́; non modico, ex variis diuersarum vndique Regionum locis, numerosam cùm aureorum atque argenteorum, tum etiam aereorum nummismatum vim strenuè congeβissem, inuasit me nescio quae cupiditas aliquid sublimius ea de re pro viribus aliquando conficiendi. Ad immortale itaque Sacri Rom. Imperij, eiusq́; Maiestatis Principum, & gubernacula tenentium, decus, Antiquitatis quoq; studiosorum commoditatem non exiguam, treis hosce aggressus sum conscribere libros, T. MAIESTATI inscriptos.
   

Primus continet viuas omnium ferè Imperatorum imagines veriβimis similitudinibus, ex antiquis, idq́ue probatiβimis (quotquot quidem pro mea virili nancisci potui) nummismatum typis accuratiβimè effigiatas, nimirum ab C. Iulio Caes. vsque ad huius aeui summos Imperij Principes, Diuum videlicet Carolum. V. Imp. tuae Regiae Maiestatis Patrem, & Gloriosiβimum Romanorum Regem Ferdinandum, germanum illius Fratrem, nempè tuae Ma. Patruum.
    Porrò, quandoquidem omnes omnium Imperatorum imagines, quouis licet labore & industria vndique quaesitas, nusquam autem inuentas, completo hic numero exhibere non potui, malui per imperfectionem aliquid mihi deesse, quàm vt suppletionis gratia quidpiam commentitium adderem, cuius ipse exemplum aut penes me non habuissem, aut apud alios coràm non conspexissem: quod ab aliis quibusdam magno cum eorundem dedecore, contumelia, irrisione (quo defectus hiatum supplerent) factitatum constat, prout Folio. xxxvij. manifestius declarabo.
    Proinde, quemadmodum vmbratileis hasce Impp. imagines, colorum distinctione, pictorio penicillo delineaui, ita & eorundem Principum res, seu pulchrè, seu turpiter gestas, ex variis scriptorũ lucubrationib. syncera fide petitas, scriptorio, hoc est historico penicillo, per compendium adpinxi: in qua quidem pingendi ratione, videre erunt huiusmodi Principum indoles, naturae, ingenia, mores, status, conditiones, mirifica facta, mirifica regimina, mirificae actiones, illustria virtutum exempla, turpiβima vitiorum monstra, horribiles rerum, statuum, temporũ, & fortunae mutationes. Quae omnia, seu militiae studiosis, seu Regnorum, Prouinciarum, Ciuitatum, Rerumpub. gubernatoribus, Praefectis, Praesidibus, Magistratib., qui se virtute, regimine, virilibus factis, militarib. disciplinis, caeteris aliis praestare velint, non solùm lectu periucunda, sed & iis ipsis, & popularis quoq; status hominib. scitu erunt perutilia. Siquidem quaecunq; sint seu virtutum seu vitiorum actiones, commodiβ. proponuntur hominibus per exempla, ex quibus scilicet perspiciunt atque experiuntur, quo modo virtus sibi ipsi semper fuerit merces, scelus verò de seipso vltionem fecerit: itaq́ue virtutis amantibus ad solatium, scelerosis autem ad terrorem sunt proposita.
    Ne autem derepentè, aut inopinatò, & praeter decorum proruere viderer in hanc Caesarum historicam picturã, pernecessarium mihi visum est scribere Isagogen, qua Lectores velut per patentem ianuam eò introducerẽtur. In ea enim Isagoge exponuntur causae & occasiones, quibus ab Romulo Romanae vrbis fundatore, vsq; ad C. Iulium Caes. primum eius vrbis Monarchiae autorem, tantae Reipub. status toties ac toties sit mutatus. Ad cuius introductionis materiam, multum certè iuuabunt Fasti illi Romani, per Carolum Sigonium ex tabulis Capitolinis in lucem producti, atque hic tersiorib. typis adopositi, quibus velut certo indice demonstrantur, numerus, nomina, praenomina, agnomina, cognomina, Regum, Consulum, Proconsulum, Dictatorum, Magist. Equitum, Trib. Militum, Praetorũ, Propraetorum, Censorum, Triumuirorum. &c. Item bella, victoriae, triumphi, Ouationes, Lustraq́;, & Censurae populi, ab Rege Romulo ad primum vsq; Tiberij Caesaris annũ.
* 2 Secun-
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer