Full text: Goltzius, Hubert: VIVAE OMNIVM FERE IMPERATORVM IMAGINES, A C. IVLIO CAES. VSQVE AD CAROLVM. V. ET FERDINANDVM EIVS FRATREM, EX ANTIQVIS VETERVM NVMISMATIS SOLERTISSIME, NON VT OLIM AB ALIIS, SED VERE AC FIDELITER ADVMBRATAE, NEC NON EORVNDEM VITAE, ACTA, MORES, VIRTVTES, VITIA, SVIS COLORIBVS HISTORICO PENICILLO DELINEATAE.

74.

    TRAIANVS patria Hispanus vrbe Tubertina oriundus, mortuo Nerua post Christi natalem anno centesimo in castris prope Agrippinã ad Rhenum Imperium suscepit iussu ac voluntate Senatus Populiq́; Rom. per quos olim Nerua etiamnũ superstite cum magna militum copia in Germaniam missus fuerat. Ea enim tempestate Romanis aduersus Germanos perinde pugnandũ fuit atq; olim aduersus Iudaeos. nec id quidem iniuria. Vt enim Iudaei nulla ratione ab suis legibus & ceremoniis recedere voluerũt, sic profectò Germanis quoque libertatẽ pristinam retinere & defendere visum fuit, extremaq́ue potius subire, [?] se iugo subijci paterentur. Adeò hi semper libertatis cupidi fuêre. Proinde vbi Traianus neq; edictis, neq; minis, neq; etiam bellis quic [?] efficere poterat, vicit tandem hos mansuetudine, clementia atq; humanitate, totamq́; Germaniam Romano Imperio ceu Prouinciã adiecit: sic tamen vt eam deinceps neq; exactionib. neq; aliquibus aggrauationib. onerauerit. Quamobrẽ praeter caeteros Romanorũ principes, vel hic praecipuè apud Germanos etiam dilectus summoperè fidusq́; habitus fuit. Probitate tantũ Imperium Rom. ampliauit, quantum vnquã alius. Germaniam cis Rhenum, Daciam, gentesq́; vltra Danubium alias ditioni Romanae subiecit. Parthos rursum coërcuit. Albaniam superauit, in eaq́; regẽ instituit. Qui Euphrati & Tigri accolunt, prouinciales Imperij Rom. fecit. Profectus etiã tandem fuit ad Indiae fines ac mare rubrum. Sed in omnibus hisce expeditionib. tanta in hostes cum grauitate vsus est amicitia, vt saepenumero ex amore potius [?] vi sese subactos dederint. Nun [?] sese à quo [?] ad iram prouocari facilè passus est, verùm ea in omnes animi fuit modestia ac temperantia, vti omniũ qui antè imperarant, vbiq; terrarũ habitus sit Princeps optimus. Cùm in omnibus prouinciis praesides designaret, gladium eis in manus porrexit, huiusmodi verba ad vnũquenq; subijciens: Vtere hoc gladio aduersus hostes meos in causis iustis: sin ego minus iustè egero, tum in meipsum stringito gladium. Similiter quum à suis consiliariis argueretur, quasi praeter decorũ omnibus nimium esset familiaris: talem se velle Imperatorẽ populo exhibere respondit, qualem ipse optaret si ex plebe esset. Postea [?] verò regnum Romanũ latiβimè ampliasset, multaq́; paβim boni principis vestigia reliquisset, Romã insigniter triumphans reuersus est: ac plurimis persuasum fuit, ipsum diuina prouidentia collapsae Reip. principem datum fuisse, vt qui Senatui collabenti ac iam propemodum extincto subsidio foret. Romae ita cum populo egit, vti omnes facilè principes, qui ad eius vsq; tempora fuerant, longè superarit. Magnoperè vtrunq; ius Diuinum atq; humanũ coluit: neq; ex se solùm leges nouas tulit, sed & veteres diligentiβimè obseruauit. Vnicuiq; ita charus, itaq́; familiaris fuit, vt à quibusdam idipsum illi vitio datum sit. Bonis moribus ita fuit exornatus, ita in omni vitae modestia alios superauit, vt ad Reip. vtilitatẽ natum fuisse dixeris, nihilq́; aliud in vita egisse [?] quod publicũ spectaret cõmodum. Senatũ appellauit patrem suum, seq́; huius viciβim filium: per quẽ tantopere seductus fuit, vt persecutionẽ etiam in Christianos meditaretur, timens (vt illi aiebant) ne Christianorũ multitudo Imperio vim faceret. Ob quã rem equidẽ passus est Christianos vi aperta fore persequendos. Et tanta quidem Christianorũ multitudo paβim occidebatur, vti Plinius Secundus, qui tum etiam Prouinciam aliquam administrabat, multitudine interemptorũ haud dubiè cõmotus Traiano rescripserit innumera hominũ milia quotidie obtruncari, in quibus nihil omnino sceleris depraehenderetur admissum, neu quic [?] Romanis legibus contrarium, nisi quod antelucanos hymnos Christo cuidam canerent Deo, Diisq́; aliis minimè sacrificarent. Hac ratione motus Traianus edictum promulgauit, vt Christiani ob fidem nihil quic [?] paterentur: si qui tamẽ iustè inciderint, punirentur. Deinde in Babyloniam exercitũ eduxit: vtq́; reditum post partam victoriam domũ pararet, Seleuciae Isauriae ventris profluuio periit. Eius autẽ busta aureo inclusa vasculo expressa eiusdem imagine, perinde atq; in triumphis fieri solet, Romam delata sunt. Memoria demum eius tanti precij apud posteros multis annis fuit, vt postea semper, quoties Romae in Senatu Imperator designaretur, publicis votis optari consuetum sit, vti foelicitate Augustum, & probitate Traianum adaequaret.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer