Full text: Goltzius, Hubert: VIVAE OMNIVM FERE IMPERATORVM IMAGINES, A C. IVLIO CAES. VSQVE AD CAROLVM. V. ET FERDINANDVM EIVS FRATREM, EX ANTIQVIS VETERVM NVMISMATIS SOLERTISSIME, NON VT OLIM AB ALIIS, SED VERE AC FIDELITER ADVMBRATAE, NEC NON EORVNDEM VITAE, ACTA, MORES, VIRTVTES, VITIA, SVIS COLORIBVS HISTORICO PENICILLO DELINEATAE.

66.

    VESPASIANO absentitantus Romae ab Senatu Populo [?] honos exhibitus fuit, quantus Caesaribus exhiberi solet aliis, idq́ue anno post natum Christum septuagesimo secundo, & à cunctis mortalibus Princeps habitus fuit cùm bonus tum fortis, vt qui damna publica, bellaq́ue, quae tum paβim vbique ferè terrarum oriebantur, facilè arceret ac componeret. Nam praeter ciuilia bella, exterae quoque nationes aliquot (vt erant Bataui, Britanni, Daci, Walachi, & plures aliae) sese Imperio Rom. rebelles opposuerunt, bellumq́ue deintegro renouarunt. Praeter hos verò motus etiam Gallia atque Hispania intestinum bellum nimis quàm infoeliciter agitare ob caedem Galbae coeperunt. Similiter fecere Germani Vitellij nomine. Post haec item Misia, Pannonia, ac tota denique Vindelicia nomine Vespasiani arma sumpserunt. Vt igitur Senatus animaduertit Vespasianum hunc prudenter & concorditer vnà cum filio Imperium administrare, ambo Consules creati sunt, iussiq́ue vt Iudaicum bellum perficerent. Alter filius Domitianus Tribunus in Germaniam missus est. Sub haec tempora Vespasianus Alexandriae in AEgypto agebat, vbi quum per nuncios superius decretum Senatus accepisset, ad intermissa bella sese probè expeditum denuò contulit. Cumq́ue hic triginta & vnum propè milia Iudaeorum fudisset, ac multas praeterea eorundem vrbes, pagosq́ue funditus euertisset, quamplurimi ex pagis & oppidulis Hierosolymam Pascha celebraturi simul confluxere, vbi circa maximas rerum discordias ac dissentiones occupatos multo tempore obsedit Titus Vespasiani filius. Interea temporis tanta in vrbe calamitas fuit prae fame, seditionibus & intestinis caedibus, quanta ab Orbe condito in ciuitate vlla nunquam fuisse legitur. Erant autem ea tempestate in vrbe Hierosolymitana quidam exterae nationis Zelotes appellati, qui leges ac praecepta Dei maximo honore censentes, detestabilem Romanorum idolatriam ferro ab vrbe propellere conabantur. Hi in praesidium vrbis populum alienigenam, Idumaeum nuncupatum, intra portas admiserunt: qui quidem tot & tantas in vrbe caedes praedasq́ue perpetrauit, vt octo milia ac quingenti Iudaei laqueo fuerint strangulati. Deinde ex
Margin note:

Infandum facinus Hierosolymitanae mulieris.

eadem gente percuβi sunt nobilium duodecim milia. Sub haec eadem tempora mulier quaedam erat genere & facultatibus nobilis, quae Hierosolymis reperta communem cum omnibus obsidionis casum ferebat. Haec impatiens inediae, ac multa fame ad quoduis facinus etiam contra naturae leges armata, filium suum vnicum, qui etiamnum paruulus ab vberibus matris pendebat, in hunc modum aggressa est: Cui, inquit, te mi fili infoelicis matris longè infoelicior, in bello fame & direptione praedonum reseruabo? Nam si qua ratione vita sperari poβit, Romanae seruitutis iugo miserrimè vrgemur: atqui hanc ipsam seruitutem praeuenit fames, atque his duobus malis praedones, in quorum manus alioqui incidendum est, multò sunt grauiores: agè itaque nate mi, esto matri cibus, praedonibus furor, ac posteris fabula. His dictis filium iugulat, flammisq́ue tostum in frusta discerpit, ac dimidium eius comedit parte altera clam seposita. Paulò pòst praedones odore carnis exciti ad matrem irruperunt, certam mortem minitantes ni absque mora cibos, quos coctos penes se habebat, proferret. Tum illa: partem equidem inquit, optimam vobis reseruaui: ac confestim quae superfuerant membra retexit infantis, inquiens: Meus hic filius est, meus partus, ac facinus meum, Edite, nam & ego prior, quem genui, comedi. Nolim profectò vos fieri aut matre religiosiores, aut foemina molliores. Quòd si pietate quadam ducti cibos ac dona aspernamini aut execramini, mihi haec residua relicta sint, vt iis vel denuò pascar. Hoc facinus tantum crudelibus istis praedonibus horrorem incuβit, vt territi trementesq́ue abire & miserae matri residuam cibi partem relinquere debuerint. Repleta autem mox vniuersa ciuitas tam nefarij sceleris nuncio fuit: atque ingens hominum multitudo fame interiit. Quod quidem vt ad aures Titi peruenit, illorum misertus, finem miseriae ac tantae calamitati fecit. Vrbem nanque continuò, quanquam non sine magna suorum clade, inuasit, vbi in ipsa templi direptione, quod à Sacerdotibus & primatibus tenebatur, ingentem suorum multitudinem amisit. Post multas tandem caedes tota ciuitas vnà cum templo incenditur, ac moenia funditus deuastantur. In hac vrbis deuastatione vndecies centena milia Iudaeorum fame & ferro perierunt, nonaginta milia capti, ac per vniuersum orbem diffusi fuerunt. Duo item milia Vespasianus secum in triumphum auexit, quos postea etiam bestiis subiecit. Ob hanc victoriam Vespasianus, ac Titus eius filius Romae triumpharunt. Neque vnquam sanè talis triumphus visus fuit. Nam inter trecentos & viginti triumphos, qui olim celebrati fuerant, nunquam visum fuit patrem & filium in vno curru ob partam victoriam triumphasse. Vespasianus hic amicos sibi ex omnibus regionibus parauit, ac iam sextò templum Iani clausit. V rbem Romam ex maxima parte incendio absumptam vnà cum Capitolio integritati suae restituit, ac Reipub. collapsae plurima emendauit. Tandem aluo repentè ad defectionem vsque soluto occubuit.

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer