Full text: Goltzius, Hubert: VIVAE OMNIVM FERE IMPERATORVM IMAGINES, A C. IVLIO CAES. VSQVE AD CAROLVM. V. ET FERDINANDVM EIVS FRATREM, EX ANTIQVIS VETERVM NVMISMATIS SOLERTISSIME, NON VT OLIM AB ALIIS, SED VERE AC FIDELITER ADVMBRATAE, NEC NON EORVNDEM VITAE, ACTA, MORES, VIRTVTES, VITIA, SVIS COLORIBVS HISTORICO PENICILLO DELINEATAE.

54.

    C. GERMANICVS Germanici & Agrippinae filius fuit, cuius patrem vnà cum duobus fratribus Nerone & Druso occiderat Tiberius, eiusq́ue matrem formosiβimam post chariβimi mariti mortem nefando stupro commaculare studuerat: verùm illa aβiduè flendo mori inedia destinauit, quàm Tiberij scelestiβimae libidini satisfacere. Hunc C. Germanicus lento veneno, quemadmodum ille patrem Germanicũ, extinxit: ac deinde sicut antea fratres, ita & illum inedia fameq́ue consumi voluit. Posthaec regnum adeptus est Anno à Christo nato trigesimo tertio. De eo tamen antè affirmauerat insignis Mathematicus Thrasillus, non magis Caium imperaturum, quàm per Baianum sinum equis discursurum. Quare Caesar non sine magna omnium admiratione Baiarum medium interuallum & Puteolanae molis, trium millium & sexcentorum ferè passuum ponte iunxit, per quem nunc equo, nunc curru vltro citro commeauit. Huius ponti & in hunc vsque diem nonnulla adhuc visuntur monumenta. Hic Tiberium atroci crudelitate longè superauit. Ex homine principe versus est in monstrum: saeuitiae atque adeò luxuriae tam addictus fuit, vt cum omnibus sororibus suis, Agrippina, Drusilla, ac Iulia stupri consuetudinem fecit. Tandem nec propriae filiae, quam ex lasciua vxore Cesonia susceperat, pepercit, quin iam aetati nondum integrae vim intulerit. Multorum ciuium formosiβimas vxores à maritis perductas sibi coniunxit, breuiq́ue easdem repudiauit. Primus omnium apud Romanos purpura indutus, gemmisq́ue ornatus est. Pium, castrorum filium, Patrem exercituum Optimum Maximum, maximè strennuum principem, principum patrem, Deum denique Deorum se appellari iuβit. Deorum simulacris caput demi, suumq́ue imponi caput iuβit, seipsum Latialem Iouem appellans. In templo ipsius simulacrum stabat aureum iconicum, quod amiciebatur quotidie veste quali ipse vteretur, eidemq́ue summos honores & sacrificia exhiberi imperabat. Sui praeterea simulacrum per omnes regiones adorandum circumferri voluit. Quod cùm Iudaei ceu legis diuinae obseruantiores facere non vellent, in eos maximè iratus Caesar omnes eorum scholas ac synagogas euertere iussit: ac in Templo Hierosolymitano sui imaginem erigere, eidem honores ac sacrificia exhiberi, totumq́ue templum diis statuisq́ue Romanis impleri mandauit. Tunc adimpletum est illud Danielis vaticinium: Cùm videbit Israël idolum in templo locatum, tunc finis propè erit. Tyrannidem quoque maximam Romae exercuit, nam horreis praeclusis populo famem indixit, quò diutius cruciarentur. Romano imperio casum, famem, pestilentiam, incendium, vastationem, excidiumq́ue imprecabatur, vt eius imperij diuturna apud posteros esset memoria. Queri etiam palàm de conditione temporum suorum solebat, quòd nullis calamitatibus publicis insignirentur. Cùm ad saginam ferarum muneri praeparatarum carius pecudes compararentur, ex noxiis laniandos adnotauit. Multos honesti ordinis aut ad bestias condemnauit, aut medios serra dissecuit, quòd male de munere suo opinarentur. Parentes supplicio filiorum interesse cogebat: quorum vni valetudinem excusanti lecticam misit, alium è spectaculo poenae, epulis statim adhibuit, atque omni comitate ad hilaritatem & iocos prouocauit. Hunc in modum grassantem atque saeuientem C. Germanicum non defuit plerisque animus adoriri: sed vna & altera conspiratione detecta, nemo amplius ne mutire ausus fuit. Postremò Cor. Sabinus submota per conscios centuriones turba, Caesari maxillam discidit, caeteri vulneribus triginta confecerunt. Quod simulatq; intellexissent Germani corporis custodes, nonnullos ex percussoribus, quosdam etiam innoxios Senatores interemerunt. Verùm ciuibus ilicò armata manu accurrentibus, eius quoque vxor Cesonia gladio à Centurione confossa est, & filia parieti illisa. Tum Senatus in asserenda libertate adeò consensit, vt quidam sententiae loco abolendam Caesarum memoriam, ac diruenda templa censuerunt.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer