Full text: Goltzius, Hubert: VIVAE OMNIVM FERE IMPERATORVM IMAGINES, A C. IVLIO CAES. VSQVE AD CAROLVM. V. ET FERDINANDVM EIVS FRATREM, EX ANTIQVIS VETERVM NVMISMATIS SOLERTISSIME, NON VT OLIM AB ALIIS, SED VERE AC FIDELITER ADVMBRATAE, NEC NON EORVNDEM VITAE, ACTA, MORES, VIRTVTES, VITIA, SVIS COLORIBVS HISTORICO PENICILLO DELINEATAE.

356.

quum eorum Duces ac Tribunos Equites auratos creasset, eos cum mille Italis Palianũ misit. Sed M. Antonius Columnus se ilicò parauit, at [?] vniuersum istum exercitum deleuit. Interea Turcae cum. lx. triremib. Italiam ingreβi Neapolitanum regnum percurrerunt, & post multam cladem, tria millia Christianorum in Turciam secum abduxerunt. Nono Iulij Rex Philippus ex Anglia Bruxellam rediit, ac die. xx viij. Iulij tam potentem exercitũ tanta [?] prudentia in hostem eduxit, vt haud dubitabatur quin sese victoria his lubens adiungeret. Iam verò vt exercitus hic opulentiβ. ac munitiβ. vrbem Sanquintinum, ad amnem Sombram sitam, obsidere coepisset, ira percitus Gallorum Rex, exercitum suum Conpiengne ad se accersiuit. Hinc Connestablium cum toto exercitu emisit, vt Burgundos ab oppido suo repelleret, ac vi regno exigeret. Cùm iam praecipui Duces exercitus Regis Philippi (nominatim hi, Emanuel Philibertus Dux Sabaudiae, Ferdinandus Gonzaga, Ericus Brunsuicensis, Georgius Ecmondanus. &c.) Gallos aduentare praesentirent, statuerunt illis obuiam proficisci. Idcirco equitum copiae confestim trans amnem Sombram ductae, quadripartito diuisae sunt. Galli, qui inopinantes in castris adoriri cogitabãt, non sine admiratione equitum multitudinem sub mediam noctem sibi obuiam venire viderunt, quae iis adeò exigua visa est, vt duces ad milites suos dixerint: Hodie regi nostro gloriam parabimus, nam hoc quidem erit nobis instar ientaculi. Prò deûm hominum [?] fidem, quàm miserè miseros milites plerunque ad carnificinam duces belli ducunt! Extemplò ingentem multitudinem etiam ab Oriente viderunt, deinde & aliam ab Occidente. Hinc horror ingens Gallos occupabat, considerabant siquidem facilè ex ientaculo futurũ prandium. Cùm iam Burgundi à trìbus partibus cum ingenti clamore in Gallicos equites impetum ferrent, cedere coeperunt: sed Germani pedites, qui in acie erant instructi, frustra conabantur resistere, nam Gallici equites turpiβimè fugere coacti, arma in suos pedites conuerterunt, atque aciem eorum fregerunt. Interea à Meridie quoque Burgundi aduenerunt, inuaserunt [?] magno impetu hostes profugos. Hîc Gallica signa humi videas prostrata: hîc audias horribilem clamorem, atque ingentem clangorem tubarum ac tympanorũ. Quemadmodum bombardis saeuitum est, equidem puto nunꝗ̈ auditũ fuisse. Hîc omnis Gallici regni potentia debilitata interiit, nam in isto exercitu maximam spem collocarant. Capti sunt in hoc praelio, Galliae Connestablius cum quarto suo filio: Galliae supremus Marescallus, dictus à S. Andrea: Dominus à Cappellis: Dominus à Geli, dux generalis prisci praesidij: Dominus de la Rotse. Dominus de la Rotse de maire. Dominus à Rotsefort. Burgrauius à Torron. Dominus à Longeuale. Frater Ducis Mantuani. Ringrauius Germanus miles strenuus. Interierunt autem hi, Dominus ab Eyngen, ac Comes Villariensis. Ex quatuor millibus equitum Gallorum, ac mille equitum (vt vocant) atrorum, ex. xvj. millibus militum Germanorum, ac millibus aliquot Gallorum, duntaxat circiter tria millia aufugerunt. Sexaginta tria equitum peditum [?] vexilla, cum multis tormentis ac rebus bellicis aliis Burgundi ingenti cum laetitia in castra sua ad Sanquintinum secum conduxerunt. Hic conflictus habitus est decimo Augusti. Vt Gallorum Rex exercitus sui cladem vidisset, & ipse animo planè desperato properè aufugit. Hunc aliquot Burgundorum millia sunt insecuti, sed ob celerem fugam ac noctem praeuertere ipsum non potuerunt. Rex Philippus in hac victoria magna in captiuos vsus est clementia, ita vt hac pietate Tito Vespasiano, virtute autem Scipioni Africano iure comparari poβit. Captiuis Germanis omne redemptionis precium remisit, & pro viatico magnam pecuniae vim in eos erogauit, quò se in patriam reciperent. Hac innata liberalitate Princeps hic omnium animos adeò sibi deuincit, vt exteri Principes multi eius amicitiam ambiant. Quanquã huius Principis clementia atque liberalitas tanta sit, vt si multa scribas, vix satisfacias: nolim itaque id ego inpraesentiarum facere, ne adulari potius ꝗ̃ vera scribere videar. Cùm iam vrbs Sanquintina in summam neceβitatem esset adacta, xxvij. die Augusti ex tribus partibus vehementiβ. oppugnata est, ac ferro deuicta. Hic captus est Galliae Ammiralis, ac Dominus à Dandalo eius frater: item filij duo Connestablij, & Dominus de Iarnack. &c. Praeterea repertus hic est thesaurus penè incredibilis. nam huc omnes Abbatiarum Nobilíum [?] opes erant comportatae. Deinde. vj. die Septembris munitiβ. arcem (Chasteletum vocant) in manus Regis Philippi Galli dediderunt. Postea vrbs Haina oppugnari coepta est, quam ciues ipsi incendio vastarunt, in arcem vrbi coniunctam fugientes: sed & hanc coacti sunt dedere. Dum Philippus Rex tria ista praedicta munimenta recuperasset ac muniuisset, aliquot millia equitum in intimam Galliam profecti, vniuersam regionem ad Parisios vsque & ciuitates omnes ad Sequanam sitas vastarunt, multa [?] oppida & castra (quae vacua offendebant) compilarunt ac solo aequarunt. Opulentiβimi quique Parisienses, suam ciuitatem deseruerunt at [?] aufugerunt. Solis agricolis parcitum vbi [?] fuit, ne quid aratro cursum suum inhiberet. Hoc felici rerum successu regis Philippi motus Pontifex, à bello desistere decreuit, pacem [?] cum illo Septembris die decimo quarto fecit. At [?] sequenti nocte Romae inundatione Tyberis multa millia mortalium interierunt, multa [?] aedificia humi prostrata sunt. Hac tempestate expectatum diu Concilium Wormaciae celebrari coeptum est, permissu Caesaris ac Regis Rom.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer